Page 34
Dissertatio Cyprianica VII. Ad EPISTOLAM XXVII. De Episcope Unitatis principio, & S. Petri in Apostolos primatu unitatis exemplari: Et quam solide utrobique argumentetur Cyprianus. (Book 7)
Lapsi pacem à martyribus concessam contra Episcopos tuebantur. §. I. Non presbyterorum plebisve nomine. §. II. Sed vero ipsorum martyrum. §. III. Eandem causam defendebant Donatistae. §. IV. Hanc martyrum 〈◊〉〈◊〉 Episcopis 〈◊〉〈◊〉 argumento ab Unitatis principio oppugnat Cyprianus. §. V, VI. Not. I non agi 〈◊〉〈◊〉 de unitate Ecclesiae catholicae, ut volunt Pontificii, sed Ecclesiarum particularium. §. VII, VIII. Not. 2o Ec∣clesiam catholicam pro toto similari haberi à Cypriano. §. IX. Particulares p o totis dissimilaribus, quae 〈◊〉〈◊〉 proinde membrum hàbere debeant unitatis principium. §. X. Recte id & ad mentem Scripturarum. §. XI, XII. Hoc ipsum membrum, è Cypriani sententia, non aliud fuit quam Episcopus. §. XIII. Ita fuisse de facto 〈◊〉〈◊〉 è principiis Cypriani. §. XIV, XV, XVI. Probatur etiam de jure. §. 〈◊〉〈◊〉 Io Unitas Ecclesiae est mystica. §. XVIII. 2o Id voluit in hac mystica unitate Deus ut per unitatem visibilem de invisibili illa caelesti 〈◊〉〈◊〉 participemus. §. XIX. 3io Signa visibilia intelligenda sunt per modum pacti de invisibilibus beneficiis 〈◊〉〈◊〉 ea repraesentatis à Deo praestandis. §. XX. 4o In hac repraesentatione ejusdem generis unitas esse debet in Ec∣clesia 〈◊〉〈◊〉 qualis erat in archetypa. §. XXI. 5o Ad Ecclesiae visibilis unitatem, non satis est caput Ec∣clesiae invisibile Christus; sed necessarium praeterea est caput etiam visibile. §. XXII. Haec capitis visibilis 〈◊〉〈◊〉 de personae est, non de multitudinis, unitate intelligenda. §. XXIII. Conveniunt haec cum originibus Chri∣stianis. §. XXIV. Idem probat Cyprianus ex institutione Christi. §. XXV. Principia ejus summatim 〈◊〉〈◊〉 §. XXVI. Deducitur in partes Cypriani argumentatio mystica. §. XXVII. Io Propheta suit Salva∣tor. §. XXVIII. 2o Omnia Salvatoris dicta & facta erant prophetica. §. XXIX. 3o Nominum 〈◊〉〈◊〉 à prophetis facta non solebant vacare mysterio. §. XXX. 4o Etymologia nominis S. Petri in ipsum 〈◊〉〈◊〉 Apostolum, quam in ejus confessionem solam, quadrare debuit. §. XXXI. 5o Ita tamen in ejus personam con∣ferri debuit, ut tamen ulterius in gravioribus momenti usum aliquem sit etiam referenda. §. XXXI 6 Ad 〈◊〉〈◊〉 Domini propheticum id quoque pertinuit ut Ecclesiam suam formaret, non in doctrina modo, sed in disci∣plina etiam atque regimine. §. XXXIII. 7o Non hoc per Apostolos duntaxat medios praestare debuit. §. XXXIV. 8o Ita tamen hoc ipse curare debuit ut tamen non desertis verbis proserret, sed per prophetica 〈◊〉〈◊〉 symbo∣la atque aenigmata. §. XXXV. 9o Proni erant Domini auditores ut ejus dicta omnia & facta in futurum Ecclesiae usum referenda existimarent. §. XXXVI. 10o Praecipue illa quae 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 mandata essent. §. XXXVII. 11o Probabile est Domini familiam Ecclesiae typum gessisse. §. XXXVIII. 12o Ut statum Eccle∣siae per domus allegoriam apte repraesentarit Dominus, ita nondum maturum erat ut per aliam quamvis repraesen∣taretur domo auctiorem. §. XXXIX. 13io De singulis duntaxat Ecclesiis haec intelligenda sunt. §. XL. 14o 〈◊〉〈◊〉 illa Salvatoris domo unicus erat dispensator S. Petrus, typus unius Episcopi. §. XLI. 15o Unicum etiam erat domus illius fundamentum, unius pariter typus Episcopi. §. XLII. Ex his principiis plebeiorum etiam officium manifestum est. §. XLIII, XLIV. Salva communione catholica, collegarumque Episcoporum com∣mercio, alia deinde nulla restat, ex his principiis, causa qua tutum sit subditis ab Episcoporum e communi∣one subducere. §. XLV. Haec principia si vera sint, sequetur suffragii negativi jus penes solum sore Episco∣pum. §. XLVI, XLVII, XLVIII.
§. I. ANtequam futurae disputationis argumen∣tum ex professo aggrediamur; explican∣da est inprimis disputationis occasio, quae certe hujus Epistola scribendae vera erat occasio. Ita tandem intelligemus quam apte Cyprianus prudenter∣que, pro illa occasione argumentetur.
Erat igitur occasio quod lapsorum nonnulli qui pa∣cem communionemque à Luciano ejusque sociis marty∣ribus sibi concessam, à nonnullis etiam presbyteris, Gaio Diddensi aliisque illi similibus extorsissent, in eam tan∣dem eruperint audaciam, ut cum Episcoporum nemo illorum violentiae cessisset, suam tamen illam qualem∣cunque communionem nihilominus tuerentur, sive illam confirmarent Episcopi, sive minus ratam esse vellent. Proinde in Epistola sua ad Cyprianum se Ecclesiae no∣mine ornarunt, innuentes nimirum suam 〈◊〉〈◊〉 veram esse, qui vero communionem illam non probarent, aliamque quamvis communionem sequeren∣tur, eorum communionem notham esse nec proinde pro communione agnoscendam, ut propterea nec Eccle∣siam conflare possent quorum communio esset illegiti∣ma. Erat enim id in illius aevi ratiociniis certissi∣mum, veram esse Ecclesiam cum vera itidem communio∣ne convertendam. Hic nimirum primus erat gradus, quo usus est cum suis satellitibus Felicissimus (qui Cy∣priano à prima Episcopatus origine infensus, occasioni∣bus quibusque captandis invigilabat) ad majora po∣stea audenda. Ita adhuc suam pro vera communione tuebantur, ut una tamen cum minis preces admisce∣rent ut in Cypriani 〈◊〉〈◊〉 admitterentur, quod illis exprobrant Cyprianus atque Romani. Tandem eo sunt provecti ut damnarent etiam Cypriani 〈◊〉〈◊〉 Felicissimum id comminatum, non 〈◊〉〈◊〉 in monte secum, qui Cypriano obtemperassent, id est, qui eidem communicarent, ex ipso Cypriano diicimus. Id∣que nondum constituto pseudo-Episcopo Fortunato, qui majorem proculdubio conciliavit illis 〈◊〉〈◊〉 spe∣ciem atque praetextum.
§. II. Quid ergo (inquies) habebant quo suam 〈◊〉〈◊〉 (utor enim voce apud Africanos notissima) pro Ecclesia habendam esse vel fucum facerent? Non pres∣byterii auctoritatem; erant enim è presbyteris paucissi∣mi qui se schismaticis adjunxissent. Non plebem pro∣pter eandem rationem. Id enim velut extra omnem controversiae aleam positum, pro concesso sumit Cy∣prianus à se stare clerum stantesque omnes. Quod enim ad singulorum presbyterorum independentiam attinet at∣que 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ea nostrorum seculorum proprium est monstrum, illis ita incognitum, ut nec catholici repe∣rientur, nec haeretici, qui tueri auderent. Quam illam aversata fuerit Ecclesia catholica, vel ex hoc ipso exem∣plo abunde liquet. Cum in rebelles hosce presbyteres jure suo usus est Cyprianus, ita censuras ejus ratas habuerunt reliqui orbis Episcopi, ut nemo eorum 〈◊〉〈◊〉 formatas acciperet, nemo ipsos ad communionem admit∣teret, ne revocata quidem ad novum examen eorum causa hoc uno nomine quod à proprio fuissent 〈◊〉〈◊〉 locis 〈◊〉〈◊〉 exuti atque depositi.
§. III. Aliunde igitur quaerendus hujus 〈◊〉〈◊〉 praetextus, nempe à martyribus. Notanda enim di∣ligenter