Sancti Cæcilii Cypriani Opera recognita & illustrata per Joannem Oxoniensem episcopum ; accedunt Annales Cyprianici, sive, Tredecim annorum ; quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia chronologice delineata per Joannem Cestriensem.
Cyprian, Saint, Bishop of Carthage., Pearson, John, 1613-1686. Annales Cyprianici., Fell, John, 1625-1686.
Page  10

Dissertationes Cyprianicae. Dissertatio Cyprianica IV. Ad EPISTOLAM VIII. De visionibus, utque visionum suarum sidem comprobarint veteres, &c.

Permansisse visiones & dona Prophetica à temporibus Apostolorum usque ad Cyprianum, ex auctore Apocaly 〈◊〉 Hermete, §. I. Clemente Romano, & auctore Eldrae Apocryphi, §. II. Ignatio, §. III. Quadrato, Philippi 〈◊〉abus, Ammia Philadelphiensi & Polycarpo, §. IV. Justino Martyre, §. V. Melitone Sardensi, 〈◊〉 Phryge, Attalo, aliisque, §. VI. Irenaeo, §. VII. Perpetua & Saturo. Non fuisse illos Montanistas, §. VIII. Verum non est, reli Jum Montanistis ab Ecclesia prophetiarum fuisse praetextum. §. IX. Contra post imperium〈◊〉 modi, eo ipso argumento refutarunt Montanistarum prophetias catholici, quod verae prophetiae donum in 〈◊〉 perpetuum futurum esset, cum tamen Montanistarum illud jam fuisset extinctum. §. X. Ita Asterius Urbanus, 〈◊〉 phanius, §. XI. Auctor actorum Perpetuae & Felicitatis, §. XII, XIII. Visiones Natalis & Potamienae, 〈◊〉 Alexandro Hierosolymorum, Fabiano Romae constituendis Episcopis. §. XIV. Agnoscit prophetias 〈◊〉 §. XV. Declinatur testimonium Gregorii Nysseni de S. Gregorio Thaumaturgo. §. XVI. Visio Dionysii 〈◊〉 §. XVII. Visiones ipsius Cypriani. §. XVIII, XIX, XX, XXI. Visio alia Dionysii Alexandrini. §. XXII. Visiones palam enunciari solita, idque ante eventum. §. XXIII. Ut fraudi, in visionum praetextu, subventum 〈◊〉 §. XXIV. De argumentis quibus probaretur visionum fides, praesertim intrinsecis. Donum cogitationum 〈◊〉 ciendarum, §. XXV, XXVI, XXVII. Futurorum praedicendorum. Futura, quae vires alioqui creatas non 〈◊〉 ab alio tamen, praeterquam Deo praedici, ex illius aevi principiis, non poterant. §. XXVIII, XXIX, XXX. 〈◊〉 redit, sive à Deo ipso immediate, sive media aliqua creatura revelata fuerint. §. XXXI. Hypotheseos 〈◊〉cum phaenomenis consensio veritatis argumentum est. XXXII. Ex aliarum prophetiarum fide ut aliarum fidem 〈◊〉 §. XXXIII. Verorum prophetarum omnia non fuerunt prophetica. §. XXXIV. Aliqui prophetarum 〈◊〉cum vera prophetia consistunt, & quinam illi. §. XXXV, XXXVI, XXXVII. Prophetiae veritas ex com∣munionis, cui se adjunxerat propheta, veritate probata est. §. XXXVIII. Quorum prophetiae omnes fuissent ob∣scurae, eorum fides aliter nisi ex communionis unitate commendari non poterat. §. XXXIX. Visiones Juvenum 〈◊〉 §. XL. Quid de illis sentiendum qui prophetias illas antiquorum ludibrio habuerint. §. XLI, XLII.

§. I. NOn est quod hic Rabbinorum, aliorumve, qui de prophetia egerunt visionibusque pro∣pheticis, compilationem lector expectet. Nos ea tantum selegemus quae ab eruditis praetermissa, nondumve satis animadversa sunt, quod sciam, quae ta∣men ad illius de quo agimus seculi historiam aliquid vi∣debuntur habere momenti.

Male itaque faciunt eruditi qui quae legunt in illius seculi auctoribus de visionibus, ea ad Montanum trahunt atque Montanistas, quasi vero ab ipsis usque Apostolo∣rum temporibus visiones in Ecclesia defecerint, omnis∣que earum praetextus in Ecclesia suspectus fuerit atque improbatus, solisque Montanistis relictus. Nihil est omnino cur ita sentiant. Potius in omni illo inter∣vallo, ab Apostolis ad Cyprianum usque, perpetuus erat visionum usus, semperque ab Ecclesia probatus. Sub pri∣mi seculi finem scripta illa est, quam habemus Apocalyp∣sis, sive ab Apostolo, seu forte à Joanne Presbytero, quae tamen omnis in visionum argumento versatur. Eodem circiter tempore pastorem suum scripsit Hermes, sub Cle∣mente enim scripsisse constat ex L. I. Vision. 2. Nec est quod moremur recentiora illa Pontificalis, Carminum ad versus Marcionem aut quae Pii nomen feruntur epistola∣rum ad Justum Viennensem, fidei omnia suspectae, testi∣monia. Hujus opus cum tribus constet libris, primus visionum titulum prae se fert, totusque est in eo argu∣mento. In a secundo etiam de prophetarum spirituumque verorum falsorumque distinctione agit ex professo. Quorsum illud, nisi verorum quoque prophetarum dona eousque in Ecclesia permansisse credidisset? Hunc bBlon∣dellus larvatum prophetam somniatoremque appellat, Mon∣tanisticarum superstitionum gurgitem. Idem tamen ibidem patrum aliter sentientium elogia pro more suo coacer∣vavit admodum honorifica, & quidem à Montanisticis superstitionibus alienissimorum. Ita nihil in eo Monta∣nisticum reperire potuerunt Montanistis coaevi patres, quique illas superstitiones primi damnarunt. Judicet lector 〈 in non-Latin alphabet 〉 cui sit potius fidendum.

§. II. Hermeti diximus coaevum esse Clementem Roma∣num eundemque donorum propheticorum patronum. Isti∣usmodi enim dona fuisse quibus superbiebant schismatis auctores, ex illis ejus verbis facile colligitur. c〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉 [〈◊〉 Al.〈 in non-Latin alphabet 〉 & rectius] 〈 in non-Latin alphabet 〉 Non alio spectant haec nomina quam ad dona illorum temporum 〈◊〉〈 in non-Latin alphabet 〉 illa de qua gloriari poterant, non alia erat 〈◊〉miraculorum illa quam 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellat Apostolus, quo loco dona Sp. S. 〈 in non-Latin alphabet 〉 apud illum audiunt. 〈 in non-Latin alphabet 〉 non quaelibet erat cognitio, sed vero mysteriorum illa quam in haereticis eo nomine superbientibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 idem vocat Apostolus. Eadem 〈 in non-Latin alphabet 〉 quam & 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupat. 〈 in non-Latin alphabet 〉 eadem est quae & 〈 in non-Latin alphabet 〉 quo sensu dona Sp. S. 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellatos es∣se diximus. Nisi forte 〈 in non-Latin alphabet 〉 pro 〈 in non-Latin alphabet 〉 intelligamus, quo etiam sensu 〈 in non-Latin alphabet 〉 de cogitationum revelo∣tione interpretabimur. His fortasse temporibus 〈◊〉 erat auctor librorum Esdrae Apocryphorum, quorum partem longe maximam faciunt id genus visiones atque revelationes.

§. III. Proximus est Ignatius; in quo id ipsum repre∣hendunt hi antiquitatis momi, quod est propheticis his∣ce donis magis, quam volunt illi, propitius. In §. 7. Ep. ad Philadelph. suam ipsius prophetiam commemorat quam sibi vere revelatam fuisse Deum ipsum testem ap∣pellat. El 〈 in non-Latin alphabet 〉 (inquit) 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉 [rectius editio interpolata suffragante etiam vetere interprete Usseriano,〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉] 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉, &c. Idem de suis id genus donis in §. 4. Ep. ad Trallianos illa: 〈 in non-Latin alphabet 〉; 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. Nec vero singularem fuisse hac in causa 〈◊〉 ex aliis constabit illius aevi monumentis.

§. IV. Ignatium proxime excepit Quadratus, qui apo∣logiam Page  11〈◊〉〈◊〉〈◊〉〈◊〉 dicavit. Hunc una 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 quas S. Lucas prophetissas appellat, 〈◊〉 ipsum quoque gratia illustrem fuisse 〈◊〉a〈◊〉 Et quidem haec usque tempora 〈◊〉 illes Philippi filias, ex illis probabile est quae 〈◊〉 ad 〈◊〉Polycrates.bQuadrati〈 in non-Latin alphabet 〉Ammiae〈◊〉 & ipsa quoque prophetissa ad Montani〈◊〉〈◊〉Polycarpo de suo martyrio somnium〈◊〉 oblatum esse, testes sunt exceptione 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 in ea quam de ejus martyrio dederunt 〈◊〉〈◊〉 epistola. c Hunc Doctorem apostolicum〈◊〉 atque 〈◊〉 appellant, fatenturque nihil 〈◊〉 ab eo 〈◊〉 quin esset eventu comprobatum. 〈 in non-Latin alphabet 〉 Hunc An. CXL VII. passum 〈◊〉〈◊〉 & quidem maxima verisimilitudine, noster 〈◊〉〈◊〉

** § V. De 〈◊〉 Martyre idem habet Eusebius.d〈 in non-Latin alphabet 〉 (inquit) 〈 in non-Latin alphabet 〉 Recte quidem ille. Justini ad Tryphonem〈◊〉〈◊〉 illa: 〈 in non-Latin alphabet 〉 Eodem postea usus est 〈◊〉〈◊〉 argumento, post Christi adventum, 〈◊〉〈◊〉 apud 〈◊〉, de quo ipsos eorum sensus〈◊〉 appellat: 〈 in non-Latin alphabet 〉 Permansisse autem 〈◊〉 sui quoque temporis Christianos eorundem 〈◊〉 testimonio confirmat, eadem 〈 in non-Latin alphabet 〉 voce usus: g〈 in non-Latin alphabet 〉 Tam ergo manifestum fuit 〈◊〉 fuisse prophetas quam Judaeis defecisse. 〈◊〉 ita manifestum, ut argumenti vicem sustinere posset 〈◊〉〈◊〉 Eademque argumentandi forma 〈◊〉 est Apostolus Gal. III. 2. per Spiritum enim 〈◊〉Spiritus dona intelliguntur.

§ VI. Sub finem Marci de Melitone Sardensi illud 〈◊〉Polycratis Encomium, quod Sp. S. afflatus 〈◊〉 gesserit, h〈 in non-Latin alphabet 〉〈◊〉 eadem persecutione Alexander Phryx dicitur i〈 in non-Latin alphabet 〉 In illa Apostolica gratia 〈◊〉〈◊〉 esse includendam jam vidimus ex 〈◊〉〈◊〉 de Polycarpok loco, ubi haec duo 〈◊〉Revelationem Attalo factam de Alcibiade〈◊〉 Ecclesia Gallicana. Frequentesque 〈◊〉〈◊〉 in Ecclesiis prophetias fidem Montanisticis illis 〈◊〉〈◊〉 praetextibus fecisse, auctor est Eusebius. Ita 〈◊〉 ille: 〈 in non-Latin alphabet 〉 Ita Montanistarum〈◊〉 erat proprius hic praetextus, ut hactenus 〈◊〉 eruditi.

* § VII. Idem de illo, i. e. suo, quoque seculo m〈◊〉 cujus verba nobis Grace servavit Eusebius:n〈 in non-Latin alphabet 〉 Quod ille argumenti loco urget adversus 〈◊〉 Idem alibi: oUbi Ecclesia, ibi & Spiritus, & ubi 〈◊〉 Dei, illic Ecclesia, & omnis gratia. Negat 〈◊〉 iniri posse 〈◊〉 quae suo tempore operata 〈◊〉Ecclesia.p〈 in non-Latin alphabet 〉 Ex quo id quoque 〈◊〉 ea quam fuerint vulgaria. Ne vero falli 〈◊〉 hic suspicemur Irenaum, id quoque addit, non 〈◊〉 duntaxat 〈◊〉 se ea retulisse, sed quae propriis ipse 〈◊〉〈◊〉〈◊〉q〈 in non-Latin alphabet 〉 His quid dici potuit manifestius?

§ VIII. Tertulliani testimonia propterea non refero quod illum Montanismi suspectum facit Rigaltius, nec negat apud eum propheticarum visionum exempla occur∣rere satis frequentia. Est & aliud coaevum Tertulliano testimonium neutiquam sane praetermittendum, acto∣rum Perpetuae & Felicitatis. Ibi visiones habemus Per∣petuae & Saturi; & quidem ipsis Martyrum manibus scriptas consignatas, Africanas etiam illas, planeque ad Cyprianicarum formam conceptas. Habemus etiam coaevi auctoris praefationem, qua visionum istiusmodi u∣sum è Joelis prohetia probat commendatque. Mirum est quod hinc scriptorem ipsosque adeo martyres Monta∣nistis favisse colligat doctissimus editor. Non est omni∣no verisimile, id si fuisset verum, fore illos in Marty∣rum censu numerandos, colendamque etiam eorum in Ecclesia catholica memoriam. Nec enim à Cypriano in∣ductam esse illam de negando schismaticorum martyrio seri∣tentiam, sed ab ipso usque Tertulliano Africa fuisse re∣ceptam, probavit ex eodem Tertulliano Cl. Cestriensis. Et vero contra Montanistas, potius quam ex eorum sen∣tentia, esse concepta, quae huc trahunt viri eruditi, sta∣tim ostendemus.

§ IX. Quod enim illi prophetiarum praetextum re∣lictum putant Montanistis ab Ecclesia, verum non est. Nec enim pro veris prophetis Montanum ejusve muli∣erculas habuerant catholici, nec defecturam unquam cre∣diderunt in Ecclesia prophetarum successionem. Utrum∣que docuerant contra Montanistas catholici, possunt∣que ex eorum alterutro à Montanistarum scriptoribus facillime distingui. Non bono, sed malo spiritui tribu∣ebant illas Montanistarum prophetias, unde illa ejus a∣pud rEusebium querela, pro lupo se, qui tamen agnus esset, haberi. Proinde Zoticum, cum se prophetare primum simularet Maximilla, Exorcistae vices obire vel∣le, cum ea tanquam Daemoniaca agere, ni ab aliis choi∣bitus fuisset, ait sApollonius. De Sota hoc idem testa∣tur AElius Publius Julius Develti Coloniae Episcopus a∣pud Serapionem, ex Euseb. Hist. Eccl. L. V. c. 19. De praedicto Zotico Comanensi Episcopo & Julilano Apame∣no Asterius Urbanus ap. Euseb. ib. V. 16. t Id catholici ex variis, quibus veri essent prophetae ab Enthusiastis se∣cernendi, colligebant: quod fuco oculorum superciliae capillosque illevisset Montanus; quod salaria prophetis suis mercaturamque quandam eo praetextu constitu∣isset; quod viros suos reliquissent ejus mulicrculae cum prophetissarum munus in se suscepissent; quod illae quo∣que avaritiae pecuniisque quavis tandem arte corraden∣dis totae incumberent; quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 docuissent; prae∣sertim vero quod in insaniam illos profanus ille spiri∣tus adegisset, quod veris prophetis nunquam crediderunt contigisse catholici. Hoc maxime argumentum occa∣sionem dedit Tertulliano scribendi de Etstasi adversus A∣pollonium.

§ X. Sed & alio illo, quod diximus, argumento ad∣versus illos usi sunt catholici, hac arrepta ansa. Maxi∣milla de se praedixerat, post se prophetissam aliam non futuram, sed consummationem. Verba ejus apud Epi∣phanium illa sunt: u〈 in non-Latin alphabet 〉 Quae mihi sane suadent ut Blondelli sententiae accedam, nonquidem omnia illa oracula Sibyllina quae extant hodie, à Montanistis esse conficta, sed eorum saltem aliqua. Ibi enim in Marci imperium mundi haec 〈 in non-Latin alphabet 〉 sive consummatio rejicitur. Sub illius autem imperii finem Marcellinam excessisse verisimil∣limum est. Cum enim ab ejus excessu ad suum quo scribebat annum, annos XIII. sive XIV. inchoatum numeret xAsterius Urbanus, non alio illa quam ad Com∣modiPage  12 imperium aptius. referri posse existimant erudi∣ti. Contra catholici vel hinc illos prophetiae praetextus falsi convincendos putant, quod suae prophetiae, vel ex confesso, 〈◊〉 foret aliquando statuendus. Verum pro∣phetiam perpetuam fore, & ad mundi usque consumma∣tionem revera permansuram. Ita intelligebant Apo∣stolum illo, ni fallor, loco Eph. IV. 11, 12, 13. Ita prophetas, Joelis, ut opinor, illum locum praecipue quem diximus. Qua ratiocinatione ita abfuerunt à negandis suorum temporum prophetiis, ut in quacunque Ecclesia non fuissent propheta, ea ne esset quidem pro Ec∣clesia habenda.

§. XI. Ita argumentatus est Asterius Urbanus.a〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. Ita Epiphanius:b〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉; 〈 in non-Latin alphabet 〉; 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉 [〈 in non-Latin alphabet 〉 scrib.] 〈 in non-Latin alphabet 〉. Plane haec Epiphaniano seculo non conveniunt, quo jam in confesso erat haec 〈 in non-Latin alphabet 〉 eousque non permanasse. Existimo igitur ex antiqui∣ore aliquo scriptore illum haec imperite descripsisse.

§. XII. Ad eandem formam argumentatur vetus il∣le auctor, quicunque fuit, martyrum contemporaneus, actorum Perpetuae & Felicitatis. Is ubi, allato Joelis loco, probasset, ita non deficere à V. T. illis N. Te∣stamenti prophetias, ut sint potius ex adverso sub N. T. potiores expectandae; haec deinde subjungit in illam, quam dixi, sententiam: cItaque & nos, qui sic∣ut prophetias, ita & visiones novas pariter repromissas & agnoscimus & honoramus; ceterasque virtutes Spiritus San∣cti ad instrumentum Ecclesiae reputamus, cui & missus est idem omnia donativa administrans in omnibus, prout u∣nicuique distribuit Dominus, necessaria & digerimus, & ad gloriam Dei lectione celebramus. Ut ne qua aut im∣becillitas, aut desperatio fidei, apud veteres tantum aesti∣met gratiam Divinitatis conversatam, sive martyrum, sive in revelationum dignatione: cum semper Deus operetur quae repromisit, non credentibus 〈◊〉 testimonium, credenti∣bus in beneficium. Eo omnino spectat tota ea dispu∣tatio ne fraudi esset secuturis visionibus quod ultimis Ecclesiae temporibus illas Deus revelare dignatus sit. Id ne esset, hoc sibi probandum sumsit, ultimis esse illas praecipue temporibus, semperque ad consummati∣onem usque expectandas. Poterant ea fortassis adver∣sus Ethnicos dicta videri, poterant etiam adversus Mon∣tanistas. Contra Montanistas potius dicta crediderim, quia quae dixerat, ea Scripturarum testimonio confir∣mavit. Id sane manifestum est quae hic protulerat esse apud suos in confesso, quod à Montanista scribi omnino non poterat.

§. XIII. Notetur enim inprimis scripta esse ab aucto∣re anno Domini CCII. i. e. anno ab obitu Maximillae circiter XXIII. decessisse enim illam diximus anno Marci ultimo, i. e. Dom. CLXXIX. Atqui ea si vera fuisset prophetissa, non jam alius erat propheta expectan∣dus. Qui igitur alios adhuc expectavit, semper expe∣ctandos existimavit, fieri non potest ut illam pro vera prophetissa habuerit, nec proinde Montanista esse potuit. Quanquam enim ea haeresis postea in varias deinde se∣ctas distributa fuerit; in eo tamen omnes convenie∣bant, primas illas mulierculas pro prophetissis fuisse ag∣noscendas. No etur 2o ut sensu benignissimo Maxi∣milla verba interpretemur, & de mulieribus prophe∣tissis, non de viris prophetis intelligamus: ne ita qui∣dem hanc praefationem à Montanista scribi 〈◊〉Perpetuae enim prophetissae visiones erat 〈◊〉 Quanquam certum sit hanc interpretationem ad 〈◊〉Maximillae accommodari non posse. Quae 〈◊〉 post se 〈 in non-Latin alphabet 〉 fore dixerat, eam omnem〈◊〉〈◊〉phetiae usum exclusuram necesse erat. 3o Cum hac 〈◊〉 argumentatione, ante annos ad minimum decem, 〈◊〉 secta illa refellenda usus fuerat Asterius Urbanus;〈◊〉 credat eadem argumentatione usurum sectae 〈◊〉 4o Id etiam ex eodem Urbano constat de sacto illos 〈◊〉 suam prophetarum successionem in Maximilla〈◊〉 minasse, nec alium quemvis post illam admisisse 〈◊〉 Eadem argumentatione usus d〈◊〉〈◊〉 illius obitum neminem alium à Montanistis ad 〈◊〉〈◊〉 tempora agnitum esse confirmat. Fieri 〈◊〉 non potest ut Montanista Saturum Perpetuamque in 〈◊〉 album retulerit. Id saltem ex illa 〈◊〉 argumentatione concedat lector necesse est, qui 〈◊〉 argumentetur non esse eo nomine pro Montanista〈◊〉 Nec tamen aliud proferunt qui 〈◊〉 sentiunt viri sane eruditi. Scio equidem 〈◊〉 que concedo, in tota hac de prophetiarum 〈◊〉 argumentatione ballucinatos esse veteres, nec ad eo∣rum auctoritatem minuendam facit, quod id genus 〈◊〉alios frequentesque agnoscamus. Nec enim ali∣ud habuerunt sententiae suae fundamentum quam 〈◊〉 illos quos diximus, unde rectene argumentati sunt non de testimonio eorum, sed vero de judicio est qua∣stio, in qua nullum habent à sua vetustate praesidium. Quod vero inde infero, de facto illos agnovisse in 〈◊〉 quoque seculo prophetias, id jam in facto versabitur, 〈◊〉 quo testimonium eorum erit pro suo seculo certissimum.

* §. XIV. Sed ut eo, unde digressa est, redeat oratio 〈◊〉 eadem qua passae sunt Perpetua & Felicitas, Severi per∣secutione, occurrebant & alia visionum exempla. eNa∣talis imprimis confessoris illa sub Romano Pontifice 〈◊〉 qua ab Artemonis haeresi ad catholicam 〈◊〉 revocatus est. f Tum Potamiaenae aliae, quibus non 〈◊〉 modo, sed & alii Alexandrini plures ad fidem Chri∣stianam conversi sunt. Praeterea 〈◊〉〈◊〉 aliae, quarum prima jussus est gAlexander è 〈◊〉 ut in Palaestinam migraret, secunda atque tertia 〈◊〉voce caelesti quam 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellant 〈◊〉 quibus mo∣niti sunt cum Episcopo suo Hierosolymitani, eundem A∣lexandrum ut in Episcopatum admitterent. Sub Max∣imino vel GordianohFabianus revelatione Divina factus est Episcopus, Sp. S. in illum, columbae specie delapso, ad eandem plane formam qua in Salvatorem 〈◊〉 fuerat.

§. XV. Sub Gordiano, vel potius fortasse Philippo〈◊〉 adversus Celsum tomos scripsisse videtur Origenes; nec enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 illa cujus meminit p. 120. ad remp. referenda est, ut putavit interpres, sed ad sectas potius Christianorum. Jam autem 〈 in non-Latin alphabet 〉 persecutionem passi non erant Christiani, quam etiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 fuisse di∣cit. Longam illam pacem omnino denotare videtur cujus meminit kCyprianus; intervallum nimirum à persecutione Severi ad illam Decii. Hoc autem tem∣pore prophetica dona apud Christianos viguisse, 〈◊〉 ipse est de suo tempore fide dignissimus, qui & rem omnem propheticorum donorum paucis absolvit. 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉. Idem supra de 〈◊〉 Justinus Martyr. Pergit autem Origenes:〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. Quod suo tempore vestigia duntaxat superesse dicat, ad pri∣ma Page  13〈◊〉〈◊〉 cultus primordia in pentecoste〈◊〉〈◊〉〈◊〉 utque voluit cum Christianorum〈◊〉〈◊〉 commnnia olim fuerint sub Apostolis〈◊〉〈◊〉 quae diximus, prophetica, jam illustrium 〈◊〉〈◊〉 meriti Christianorum facta esse propria.

§ XVI Benignum hic praeberet argumentum vel una 〈◊〉〈◊〉〈◊〉Origenis discipuli, vita à 〈◊〉〈◊〉 ni id metuerem ne certioris fidei 〈◊〉 fidem detraherem, si incertiora etiam 〈◊〉〈◊〉 illa Nyssenus non è coaevis monumentis, sed vero ex 〈◊〉 plerunque traditione, nec illa propius 〈◊〉 ex unius, ad minimum, aetatis intervallo deducta, 〈◊〉 si coram accepisset, nec rem gestam aliter quam 〈◊〉 est, ratiociniis nimirum suis conjecturisque auctam, 〈◊〉〈◊〉 non viderem sane cur Nysseno,〈◊〉 cuivis probatae fidei viro assensus esset denegandus. 〈◊〉〈◊〉 autem quae hactenus protulimus, quaeque 〈◊〉 proferemus.

§ XVII. Quare suppleat ejus locum alius ejus sub 〈◊〉 condiscipulus, Dionysius Alexandrinus. Hic sub 〈◊〉〈◊〉 ingruente Alexandriae, populi in 〈◊〉 ferocientis impetu, persecutione, Divino monitu fugere 〈◊〉 est, cui & fugae viam praeter opinionem a∣peruit. Ita de se ipse in sua ad Germanum Epistola: 〈 in non-Latin alphabet 〉 &c. Haec vera esse, Deum ipsum testem appellat: 〈 in non-Latin alphabet 〉 Quid hic 〈◊〉 Viro sanctissimo ne jurato quidem credemus? 〈◊〉 XVIII, Ad ipsa jam Cypriani tempora devenimus, 〈◊〉 si 〈◊〉 testimonia consulamus, nec erit sane quod 〈◊〉 fuisse visiones aliasque prophetias, nec fuisse 〈◊〉 illas veracissimas. In hac ipsa quam tractamus 〈◊〉 meminit visionis prius longe ostensae quam tempestas 〈◊〉〈◊〉 oriretur, qua jam antea futuram 〈◊〉 Et quidem illa de unanimitatis defectu talis 〈◊〉 qualem descripsit Apostolus, qua ipsa quoque 〈◊〉〈◊〉 manifesta redderentur. Erat & alia 〈◊〉 quam ad minimum famulum (se ea proculdu∣bio voce denotarat) mandatam ait, dic illi, inquit, s e 〈◊〉 sit, quia pax ventura est. Jam longe aberant à 〈◊〉 spe cum illa scriberet Cyprianus. Nec tamen 〈◊〉 propterea credidit, quin potius ipsam 〈◊〉 epistolam fuisse fratribus legendam. Ita certum de eventu fuisse constat, fore nihilominus quod 〈◊〉 erat.

* Orta persecutione secessit. Id quoque ut Dionysium〈◊〉 ostendimus, sic Deo pariter auctore constat 〈◊〉 Cyprianum. b Et audietis (inquit) omnia, quando 〈◊〉 vos 〈◊〉 me Dominus fecerit, qui ut secederem 〈◊〉 Idem in Ep. XV. multisque in ejusdem vita Pontius. 〈◊〉〈◊〉 eo inconsulto, temere concesserant Pres∣lyteri. De eo etiam, quid faceret, Deum habuit moni∣torem. Castigare nos itaque Divina censura nec noctibus 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 Praeter nocturnas enim visiones, per 〈◊〉 quaque impletur apud nos Spiritu Sancto puerorum 〈◊〉 etas, quae in extasi videt oculis, & audit, & lo∣quitur quibus nos Dominus monere & instruere dignatur. Quinque presbyteri lapsorum patroni, quas illi turbas dederint, ubique constat ex ejusdem epistolis. 〈◊〉〈◊〉 ei à Domino coelesti visione antea revelatum est. cPersecutio (inquit) est 〈◊〉 & alia tentatio; & 〈◊〉〈◊〉 presbyteri nihil aliud sunt quam quinque primores 〈◊〉〈◊〉 edicto nuper magistratibus fuerant copulati. Ita 〈◊〉 recteque, ut videtur, Pamelius: videtur 〈◊〉〈◊〉 ad visionem quanpiam in qua apparuisse 〈◊〉〈◊〉 magistratibus quinque primores, qui edictum 〈◊〉〈◊〉 una publicarent.

§ XIX. Secundam illam sui temporis sub Gallo & 〈◊〉 persecutionem jam antea ex revelatione 〈◊〉 didicerant, deque ea populum literis etiamnum 〈◊〉 monendum existimarunt. Ita ad plebem 〈◊〉 Cyprianus: dNam cum Domini instruentis 〈◊〉〈◊〉 sapius, amplius & admoneamur, ad vesiram quoque conscientiam 〈◊〉 nostre sollicitn∣dinem perserre debemus. Scire enim debetis & pro certo credere ac tenere, presurae diem super caput 〈◊〉 coepisse, &c. Deinde paucis interpositis: Nec putemus talia esse quae veniunt, qualia fuerunt illa quae transierunt. Gravior nunc & serocior pugna imminet, &c. Rursus idem cum Synodo Cyprianus ad Cornelium: e Sed enim cum videamus diem rursus 〈◊〉 infestationis appropinquare coepisse, & crebris atque assiduis ostensionibus admoneamut, 〈◊〉 ad cer∣tamen quod nobis hostis indicit, armati & parati simus; ple∣bem etiam nobis de Divina dignatione commnissam, exbortati∣onibus nostris paremus, &c. Postea: Obtemperandum est namque ostensionibus atque admonitionibus justis, ut à pa∣storibus oves in periculo non deserantur, &c. Rursus: Placuit nobis, Spiritu Sancto suggerente & Domino per vi∣siones multas & manifestas admonente quia hostis nobis im∣minere praenunciatur & ostenditur, colligere intra castrae milites Christi, &c. Non credent haec fotasse Athei. Sed quid habent quo minus side digna esse censeant? Visiones hic habemus, non multas modo, sed & manise. stas; nec illas post eventum confictas, sed vero anteae praenunciatas, eventuque comprobatas; nec id obscura privati cujuspiam fide, sed Synodi totius consentiente suffragio, mansurisque, si falsae fuissent, in rei memo∣riam aeternis monumentis, scriptisque consignatas sole ut Hieronymus ait, clarioribus; non video quid praeter∣ea velle possent ad rem sacti comprobandam, si modo ex aequo judicare vellent, nec fidem prorsus omnem hominibus derogare.

§. XX. Adeo familiares Cypriano erant hujusmodi visiones, ut in disciplinae etiam Ecclesiasticae exercitio illas acceperit, aliasque deinceps expectaret. Ita ille de Florentio Pupiano, fore, fsi plenissime satisfecisset ut com∣municationis ejus possent habere rationem, manente tamen (inquit) apud nos Divinae censurae respectu & metu; ut prius Dominum meum consulam an tibi pacem dari, & te ad com∣municationem Ecclesiae suae admitti sua ostensione & admoni∣tione permittat. Memini enim quid jam mihi sit ostensum, imo quid servo obsequenti & timenti de Divina & Domini∣ca auctoritate praeceptum; qui inter cetera quae ostendere & revelare dignatus est, & hoc addidit: (verba erant procul∣dubio Christi in visione quae subjungit) itaque qui Chri∣sto non credit sacerdotem facienti, postea credere incipit sa∣cerdotem vindicanti. Ita erant frequentes ea aetate Divi∣nae revelationes, ut ne de resipiscente quidem Pupiano polliceri auderet quid esset statuturus, ne aliud fortasle à Deo juberetur, ut Deum proinde primum innueret esse consulendum, ut tandem Dei in rebellem poenam expectaret, talem plane qualem Apostolicarum censu∣rarum comitem fuisse apud doctos in confesso est. Ite∣rum de presbyteris qui, se inconsulto, Lapsis communica∣verant, gutar (inquit) ea admonitione, qua me Dominus jubet, ut interim prohibeantur offerre, &c.

§. XXI. Ita constat gravioris momenti omnia, quae quidem publicum Ecclesiae statum attinerent, esse istius∣modi visionibus praedicta. 〈◊〉 est à Cypriano le∣ctor hCelerinus confessor. Is contra, pro humilitate sua cum consentire dubitaret Ecclesiae, Dei ipsius admonitn & bortatu in visione per 〈◊〉 compulsus est ne negaret. Nec deerat quo de martyrio suo monitus est vir sanctis∣simus, somnium quidem illud, sed propheticum, & sane manifestissimum. Quo primum die in exilii Curubitani loco mansit, mors ejus & quidem ipsum martyrii genus prophetico symbolo repraesentata sunt. Ille dilationem unius diei petiit accepitque, donec res suas legitima or∣dinatione disponeret, Ecclesiae fortassis illas. Dies ille pro idiomate Danielis atque Apocalypseos〈◊〉annum designabat. Responditque eventus accuratissic me. Eo enim ipso die post exactum annum coronatum essei tradit Pontius, quo hoc illi ante annum fuerat 〈◊〉 Quid hic dubitamus? De somnio? At à Cypriano ipso ha∣buit Pontius domesticus atque exilii comes. De Pontio? At jam ante martyrii diem omnibus innotuerat, ut ne quid Pontius comminisci posset si vel maxime voluis∣set. Page  14a〈◊〉〈◊〉 (inquit) 〈…〉 Quid quod illa ediderit 〈◊〉 quo tempore jam recens erat 〈◊〉 me∣moria; quo multi adhuc superessent 〈◊〉 hostes qui nomini ejus essent infensi, Gentiles, Lapsi, AEmuli,〈◊〉 etiam 〈◊〉 Hosne igitur indormiisse, factique historiam, si falsa esset, tam refutatu facilem, prae∣termissuros, putant esse verisimile? De 〈◊〉 itaque 〈◊〉 Arquiillam manifestiffimus omnique exceptione major comprobavit 〈◊〉 Quanquam ergo defuis∣fent illa, quae vidimus de 〈◊〉 usu aliae tam diser∣ta testimonia, ipsae tamen sibi comprobandis vel solae 〈◊〉Cyprianicae, totique adeo cultus Christiani causae commendandae.

* §. XXII. Ultimis 〈◊〉 temporibus; Pontificatu nimirum Xysti, ille cujus supra meminimus Dionysius 〈◊〉 visionis meminit qua factum dicit ut in 〈◊〉 librorum lectione confirmaretur. Ita enim scrlbit in epiftola ad 〈◊〉 Ecclesiae 〈◊〉 presbyterum: c〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉, 〈 in non-Latin alphabet 〉. Ab horum 〈◊〉 temporum fine suorum temporum initium arcessit eEusebius. Qui cum hoc in sua Histo∣ria notaru dignum duxerit, quousque donorum 〈◊〉 succesfio permanavit; id sane innuit 〈◊〉 jam 〈◊〉 illam defecisse. Atque adeo post Constantini tempora 〈◊〉 à doctoribus quaesita est illius defe∣ctus ratio quanquam ne ita quidem 〈◊〉 eorum defectionem agnoverint. At Constantino antiquiorem 〈◊〉 fuisse puto qui illa defecisse crediderit, nedum ut de defectionis ratione laborandum esse censeret.

§. XXIII. Est & illud animadvertendum, quod sa∣ne ad 〈◊〉 illus seculi commendationem pluri∣mum facit, quanquam 〈◊〉 essent 〈◊〉 ut plurimum oblatae, non tamen intra 〈◊〉 dun∣taxat hominum arcana esse reservatas, sed vero palam & in facie Ecclesiae, prima quaque occasione enunciatas. Id ab ipsis usque 〈◊〉 temporibus observatum esse conftat. Prophetia illae quarum meminit epistola ad 〈◊〉 Ecclesiasticorum erant omnino caetuum. Inde tanta coetuum illorum confusio, quod simul plures loquerentur, nec expectarent prophetandi vices; quod dona illa exercerent quibus Ecclesia aedificari non pos∣set, ut qui dono 〈◊〉 uterentur sine dono 〈◊〉 quod 〈◊〉 etiam, 〈◊〉 nimirum, in coetibus 〈◊〉 praeter sexus decorum, quodque sine 〈◊〉 passis fortasse 〈◊〉 ad modum Sibyllarum, pro∣phetarent. Nec aliter dAgabus famem illam aecumeni∣cam praedixit, quae imperante Clandio contigit; qua ta∣men praedictione moniti, statim antequam fames ipsae evenisset, subsidiis 〈◊〉 subveniebant, ad eandem plane formam qua Cyprianum jam vidimus persecutioni similiter praedictas etiamnum futurae occurrentem. E∣rant enim publicae ut plurimum calamitates 〈◊〉〈◊〉 argumentum, vel personarum saltem 〈◊〉 Ita S. Pauli vincula praedixit Agabus Act. XXI. 10, 11. praedixerunt & alii discipuli v. 4. praedixit 〈 in non-Latin alphabet 〉 cap. XX. 23. i. e. ut ego arbitror, 〈 in non-Latin alphabet 〉 singularum Ecclasiarum, quae ea etiam aeta∣te fecundum civitates distributae sunt. Ita denique 〈◊〉 temporum praedicti sunt, errores 1 Tim. IV. 〈 in non-Latin alphabet 〉 etiam in eo loco de conventuum prophetis intel∣ligo, quos cum dicit haec 〈 in non-Latin alphabet 〉 praedixisse, id nempe innuit, disertis haec verbis esse praedicta. praeter usi∣tatum prophetiarum morem quae symbolis ut 〈◊〉 intellectu difficillimis erant involutae. Id sal∣tem verisimillimum est privatorum nullas receptas esse prophetias qui se pubico examini non probassent. Ita certe in publico munus suum exercusse vidimus Igna∣tium. Publicum in usum prophetias suas scribere jussi sunt ejusdem seculi prophetae. S. joannes, Pseudo-Es∣dras, qui veri prophetae personam induere voluit, & Hermas. Cypriani etiam tempore palam & in facie 〈◊〉 fiae communicabant suas visiones. Visionemillam 〈◊〉 in exilio omnibus innotuisse jam ostendimus, uti etiam & illas de` instante persecutione. Idque ex ipsa visionum mentione sane abruptissima, colligitur, tum in hac Episto∣la, tum in Ep. XL. de quinque Presbyteris, tum in Ep. LXIX. de Florentio Pupiano. Ita certe perstringit, nec ullam unquam 〈 in non-Latin alphabet 〉 exponit, quasi rem commemora∣ret jam omnibus notissimam, quaeque adeo narratione non indigeret.

§. XXIV. Quod cum ita se haberet, jam optime cautum videbatur ne qui falsariorum doli fidelibus imponerent. Imprimis enim nulli ad hoc munus ad. mitti potuerunt nisi quorum optima esset 〈◊〉 vitaque ab omni fraudis astutiaeque suspicione 〈◊〉 Ita factum ut prophetae, omni suspicione 〈◊〉 ejus duntaxat esse prophetia judicandum. Hoc an∣tem judicandi munus, ut quam accuratissime 〈◊〉 optima etiam erant in publico praesidia. Ade∣rant enim & alii prophetae, aderant & prophetarum judices, qui dono essent discernendi Spiritus instructi, ipsi etiam famae proculdubio integerrimae. Horum si cum aliquo pugnaret, cum id in confesso esset, eun∣dem Dei Spiritum sibi esse non posse contrarium; pla∣ne sequebatur jam locum esse suspicioni. Quanquam enim certum erat omnia Divini Spiritus dona esse pa∣riter infallibilia; id tamen etiam certum, quoad credi∣bilitatis, quae vocant, motiva, certiora esse 〈◊〉 cur unus crederetur afflatus quam cur alii; justum∣que esse ut qui minus esset credibilis, is à 〈◊〉 judi∣cetur. Quod etiam ad fraudum suspicionem attinet, alienissima erat aetas puerorum, quos Cypriani seculo 〈◊〉 jam vidimus.

§. XXV. Fraude itaque remota, alia tamen suppe∣tebant argumenta quibus à Deo auctore profluxisse probaretur ea prophetia, vel enim alio edito 〈◊〉 se à Deo missum propheta confirmabat, quod 〈◊〉〈◊〉 Veteris Testamenti scriptores appellant; vel intrinsecis prophetiae argumentis à Deo illam emanas∣se probabat. Si miraculo se commendare vellet, aliud donum haberet necesse erit, quod tamen non est, ex E∣vangelii oeconomia, necessarium. Intrinsecorum au∣tem argumentorum, quae eo praecipue spectabant ut revelationem illam probarent, naturae vires superare, naturaeque proinde auctori soli tribuendam, duo erant genera. Vel enim occultas hominum cogitationes pro∣ferebant, vel futura contingentia. Horum utrumque, ex illius praesertim seculi principiis, soli Deo propri∣um, omnesque creaturarum vires superabat. Prius equidem; quia is solus 〈 in non-Latin alphabet 〉, rerum atque cordium Icrutator, cui omnia sunt nuda atque 〈 in non-Latin alphabet 〉 Pro∣inde arcana Dei nemo investigare poterat nisi 〈◊〉 Dei 1 Cor. II. 11. Spiritum etiam discretorem 〈◊〉 & intentionum cordis appellat Apostolus Heb. IV. 12. Qui ergo alienas cogitationes aperuerat, is ubi 〈◊〉 omnis suspicio remota erat. non alio quam Divino Spi∣ritu afflatus credebatur.

§. XXVI. Fuisse autem inter 〈 in non-Latin alphabet 〉〈◊〉 qui eo etiam essent dono praediti, constat ex Apostolo 1 Cor. XIV. 24, 25. Si autem (inquit) omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota: 〈◊〉 ab om∣nibus, dijudicatur ab omnibus. Occulta enim cordis ejus manifesta fiunt: & ita cadens in faciem ad rabit Deum, pronuncians quod vere Deus in vobis sit. In hoc 〈◊〉 exemplo certum erat nihil agi potuisse ex condi∣cto, ut proinde certissimum esset, qui ita 〈◊〉 ejus manifestaret, non alio illas, quam Divino Spiritu afflante didicisse. Hujus gratiae frequens fit in Salva∣toris d historia mentio, à quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 accepit Ecclesia. Eadem usus est in Ananiae & Sapphirae, ut in Simonis etiam Magi causa S. Petrus. De Simone ita: 〈 in non-Latin alphabet 〉 Act. VIII. 21. Page  15〈◊〉〈 in non-Latin alphabet 〉 In 〈◊〉Elyma magi a S. Paulus. Is enim plenus 〈◊〉 non illud modo Elyma factum, sed dolosam 〈◊〉 reprehendit, quanquam antea ignoti. 〈◊〉 etiam vidimus 〈◊〉 cum schismaticorum 〈◊〉 consilia primus in lucem protulit. Et quidem 〈◊〉 annon hoc fortasse fuerit donum 〈 in non-Latin alphabet 〉 enjus meminit Apostolus. Affinibus certe ver∣bis usi sunt scriptores sacri in hoc ipso Spiritus〈◊〉 Dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 &c. Heb. IV. 12. 〈◊〉 I Cor. XIV. 24. & vero Spiritus pro corde 〈◊〉 usus frequentior est quam ut de eo 〈◊〉 sit lector.

〈◊〉 XXVII. Duo autem erant hominum genera 〈◊〉〈◊〉 ita patefierent. Vel enim aliorum 〈◊〉 cogitationes patefecerunt cum quibus 〈◊〉 ipsi commercium habebant, ex quo magna 〈◊〉 rei praedictae confirmatio. Ita de Timotheo non 〈◊〉〈◊〉 sed multae interque se consentientes prophetiae de S. 〈◊〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ut supra vidimus. His 〈◊〉 ma or erat adhibenda fides quod non 〈◊〉 duntaxat, sed Divinorum quoque arcanorum conscii viderentur. Humanarum autem cogitationum〈◊〉 erant genera quae hoc dono essent manifestanda. Vel enim 〈◊〉 erant illae, vel infidelium. 〈◊〉 equidem si quis malo animo in Ecclesiasticos con 〈◊〉 irrepsisset, vel prodendi causa, vel ludibrio ex∣ponendi, vel ut mundano affectui gratificaretur, id 〈◊〉 Spiritu revelante prodebatur; unde fiebat ut si ex corum numero fuisset, quos Graeci〈 in non-Latin alphabet 〉 ap∣pellant, non tam succenseret prodentibus, quam in 〈◊〉 potius admirationem raperetur, ut in praedi∣cto loco innuitur Epistolae ad Corintbios. Fidelium 〈◊〉 cogitationes prodeb ntur, si qui essent in 〈◊〉 ascribendi, ut in exemplo 〈◊〉 vel siqua 〈◊〉 usi essent, ut in Anania & Saphira: vel etiam 〈◊〉 ut 〈◊〉 prodidit insidiantem ipse Dominus; vel alio denique fortasle quovis occulto flagitio. Id 〈◊〉 ipsum reprehendit in Anania & Sapphira b S. 〈◊〉 quod ausi essent non hominibus mentiri, sed Deo; quod Spiritum Domini tentarent. Quasi id exprobras∣set, quod cum iis se coetibus adjunxislent, in quibus 〈◊〉 dona ipsi agnoverant; interque alia illud quo∣que quo arcana revelarentur; ipsi tamen occulta sua flagitia latere posse sperarint, seque ea impune laturos. Idque ipsum magnum proculdubio incussit occultorum etiam flagitiorum metum, cum nullas deinde latebras 〈◊〉 fore 〈◊〉. t, v. 5. Nec est quod in hac ipsa ratiocinandi forma vel ipsi Athei poterunt merito reprehendere.

〈◊〉 XXVIII. Erat tamen & aliud argumentum, & quidem ipsi prophetiae dono intrinseeum, quo prophe∣tiarum 〈◊〉 fidem veteres confirmabant, futurorum nempe contingentium praedictio. Quae quidem certa esse, & à Deo auctore suisse intellecta est, cum ipsam 〈◊〉 eventus. Eratque haec argumentatio ex 〈◊〉 principiis certissima. Ipse Deus eo pro∣vocat apud cIsaiam. Nec vero alteri quam Deo tribui 〈◊〉〈◊〉 potuit haec futurorum contingentium praescientia ex principiis Christianorum. Ut enim demus multos esse eventus qui vires creaturarum non excederent; 〈◊〉〈◊〉 illa, quam Christiani tuebantur, 〈◊〉 erant nihilominus certi quidam eventus qui nul∣lam habebant causam à natura determinatam, ex qua poterant 〈◊〉 cognosci; & vero qui non ex una ali∣qua causa, sed ex omnium consensu complexudue 〈◊〉 (quales erant qui publicum spectabant plerique) 〈◊〉 vel unius causae desectus, vel etiam unius interpositio,〈◊〉 fecit, ut proinde non possent nisi ex illa 〈◊〉 futuri cui aliarum omnium causarum com∣plexio de sacto esset obnoxia. Eam autem non aliam 〈◊〉Christiani, quam primum, opptimum 〈◊〉 Deum.

〈◊〉 XXIX. Crediderunt inprimis non casu factum esse mundum, ut volebant Epicurai, sed certa quadam providentia, factumque etiamum eadem regi providen∣tia qua factus est. Crediderunt deinde liberum arbitri∣um nulli esse causae alteri nisi Deo soli obnoxium. Pro∣inde sati omnes illos sensus qui essent à supremi Dei decreto distincti, penitus rejiciebant, sive Epicuraeorum illum à materialium causarum influentia petitum, sive Astrologorum illum à coelestium siderum sive motu de∣ductum, sive etiam causalitate. Si ergo soli Deo libe∣rum arbitrium obnoxium fecerint; plane sequitur e∣ventuum eorum certitudinem qui vel ab ipso libero ar∣bitrio, vel à conditione aliqua per liberum arbitrium ponenda penderent, à Deo solo esse de sacto deducendam. Quod vero ad materialium causarum eventus attiner, poterant illi motus universalis vim aliqua mechanicam a∣gnoscere. Sed nec ita talem illam agnoverunt, ut cre∣atura alique, cum qua nobis est commercium, vel ipsa possit ex universali illo motus consensu, futura contin∣gentia cognoscere, vel nobis indicare. Indicare certe nulla potuit nisi intellectualis, quam Christiani Angelum appellamus. At qui cum nobis versantur angelos, eos certis creaturarum provinciis assignabant, universarum provinciarum 〈 in non-Latin alphabet 〉praesidem existimabant, ut proinde angelorum, quos dixi, cum nobis versantium, nullus motui universali suerit admotus, ut possit ex causalitate sua de suturorum contingentium eventu judicare. Sed nec eos ita incorporeos agnoverunt ut possent omnia creata in speculo cratoris intucri. Nec omnia crata il∣lis innotescere crediderunt, nisi quae Deus illis revelare dignatus esset, nec etiam omnia illi revelare de sacto esse dignatum. Mysterium de incarnatione ab 〈◊〉 didicisle angelos, testis est d Apostolus. Tria etiam, an∣te incarnationem doemonem latuisse, auctorem habemus elgnatium. Sed non vacat hisce ut singulis immoremur.

〈◊〉 XXX. Liquet interim, data hac hypothesi, futu∣ra contiugentia, sive à libero arbitrio, sive ab universali motu, pendentia, neminem posse, nisi summo illo Deo revelante cognoscere. Sed nec si motum illum univer∣salem cognovissent, vel ita possent de eventuum istius∣modi certitudine judicare. Nec enim ita mundum universum mechanice à Deo regi credebant, ut non ali∣quando contra motum illum universalem, saepius ta∣men praeter illum, Deus interponere & vellet, & so∣leret; contra equidem, in miraculis: prater〈◊〉 quoties vellet ordinarias etiam electorum preces ex∣audire. Frustra enim essent piorum preces uc pluri∣mum, pro bonis praelertim temporalibus; si nihil posset Deus praeter universalis naturae cursum, sine miraculo, praestare. Toties enim edenda essent istiusmodi mira∣cula, quoties bonorum essent preces audiende. Quod si praeter universalem illum motum multa Deus & velit praestare soleretque; sequitur ex illo, si vel maxime in∣notuisset, nihil esse de futuris contingentibus certo pro∣nunciandum. 〈◊〉 XXXI. Quod si haec, ut creatas vires ex natura sua non superarent, non tamen poslent à creatura. nisi Deo revelante, cognolci; id unum abunde sufficit, ut quoties hominibus innotuissent, Deo tamen summo essent merito tribuenda. Nec enim id quaerendum, Deusne ipse, an ejus jussu permissuque creatura ali∣qua, ei tamen subdita hominibus ea revelaret? sed, an, eo nolente, vis aliqua contraria? In eo enim ver∣satur erroris periculum. Atqui, data hac, quam re∣praesentavimus, hypothesi; id certum erat hujusmo∣di revelationes à vi aliqua contraria esse non posse. Nec enim erat creaturd quae, Deo nolente, ea posset cognoscere; nec verisimile erat, angelis contrariis & su∣is suorumque hostibus infensissimis, Deum ea revela∣turum, quae non essent illorum nature debita, nec pos∣sent, nisi eo revelante, cognoscere. Sequitur ergo, ut angelorum ministerio in revelatione hominibus pa∣tesacienda uteretur, nisi bonis tamen minime usurum. Nec metuendum quin illi munere sibi commislo di∣ligentissime fidelissimeque fungerentur. Ita consta∣bat Page  16veras hasce de futuris contingentibus revelationes nisi à Deo auctore non posse.

§. XXXH. Quanquam autem hypotheseos veritas, cujus justas hasce diximus esse atque legitimas conse∣quentias, ex docentium auctoritate probata est, quae & ipsa aliis erat miraculis commendata; facit tamen nonnihil ad premissarum quoque veritatem, consequen∣riarum quoque ipsa probabilitas, tamque apta inter se & cum phaenomenis connexio. Nam in hujusmodi causis quas ipsas nulla nostra à priori ratiocinatio at∣tingit, id unum student homines, ut sibi quandam fin∣gant bypothesin quae cum phaenomenis apte conveniat, nec aliam quaerunt ejus probationem, quam aptam il∣lam cum phaenomenis convenientiam, eamque verio∣rem judicant quae phaenomenis pluribus aptiusque re∣spondet. Ita judicant de motibus orbium coelestium, marium, ventorumque; de magnetis natura aliorumque id genus omnium. Nec tamen minus est à nobis oc∣culta ratio providentiae, quam orbium coelestium. Nec minus apte convenit cum phaenomenis haec Christiano∣rum de 〈◊〉 hypothesis, quam Ptolemaei illa, si∣ve etiam Copernici, sive alterius cujusvis Astronomi, cum motuum illorum phaenomenis. Contra potius lon∣ge certiores erant Christianorum etiam naturae imperitis∣simorum, de futuris contingentibus prophetiae, quam peritissimorum etiam astrologorum Judicia. Ex quo id etiam sequebatur longe esse verisimilius, à Deo esse haec, quam à quovis naturalium causarum consensu, re∣petenda.

§. XXXIII. Probata ergo prophetiarum praeterita∣rum ex eventu veritate, ita deinde prophetae auctoritas accessit ad aliarum prophetiarum successum similiter expectandum. Quoque saepius prophetiis ejus even∣tus respondissent, eo certius constabat non casui haec, sed vero certis causis esse tribuenda. Cum vero du∣orum essent generum prophetiae, aliae clarae facilesque intellectu, in quibus nulla esse posset de vero prophe∣tae sensu dubitatio; aliae rursus pro usitato propheti∣arum idiomate, symbolis aenigmatibusque involutae, ut aegre intelligi posset quaenam prophetae esset aut numi∣nis sententia: ex priorum veritate de posterioribus erat solidissime judicandum. Si omnes 〈◊〉 essent, ut in oraculis Apollinis Loxiae, nostrorumque hodiernorum enthusiastarum deliriis; nulla jam erant intrinseca cre∣dibilitatis argumenta, ut nisi forte eum locum extrin∣seca supplessent, quantumvis verae essent: at nullum certe habebant veritatis, qua à falsis internoscerentur, characterem, nec alios proinde, ut vera crederentur, obligabant. Sin aliquae perspicuae; jam facile judici∣um erat, de reliquis quid esset statuendum. Si eventus vel unius perspicuae prophetiae non respondisset; plane sequebatur nec reliquis esse fidendum, quin potius illas vel naturali Entbusiasmo, vel alteri, potius diabolico, spiritui quam Divino, esse tribuendas. Ita Maximillae prophetias refellit aAsterius Urbanus. Praedixerat illa imminere 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉, cum tamen post an∣num 13 jam elapsum, nec particulare bellum〈◊〉uni∣sale in terris fuisset, Christianis etiam pax firma sta∣bilisque permansisset. Inde concludit fidem ei om∣nem esse derogandam. Quod si evenissent quae prae∣dicta sunt, pro talium eventuum frequentia prophetae fides magis erat minusve stabilita. Omnino solidissima erat hujusmodi argumentiatio, nec video quid in ea reprehendere possint, nedum ridere, scurrae Athei; nec quid simile obtendere possint pro suis. quas hodie venditant prophetiis, heri nudiustertiusque nati fa∣natici, sive eorum qui communi protestantium vocabu∣lo censentur, sive etiam eorum quos mysticos appellant theologos Pontificii. Neutri argumentis extrinsecis utuntur, sive 〈◊〉 coram & in propatulo, inque insidelium facie editis, sive aliorum, à nobis etiam agni∣torum prophetarum testimoniis. Neutri testimoniis 〈◊〉 sive cordium infidelium patefactis occultis, sive futurorum contingentium pradictions, jam diu an∣te eventum manifesta, publicamque in 〈◊〉 edita.

§. XXXIV. Monendi sunt interim lectores non esse tamen quod prophetarum omnia prophetico sint 〈◊〉 tribuenda. Ne hoc quidem Judaei de suis, nec de 〈◊〉 Graeci, nec de prophetis suis gentiles alii, 〈◊〉 atque AEgyptii, nec qui prophetas agnoverunt ullos〈◊〉 arbitror. Elizaeum latuit Shunamitidis infortunium. Hg∣mano etiam spiritu edidit nonnulla sanctissimus Apostolus. Non est igitur prophetae fides in dubium vocanda, si∣qua illa humanitus dicta exciderint, hoc est, in iis quae nec ipse Spiritui Dei, sed suo potius, tribuit. Ut si Apostolus in iis quae se, non Dominum hortari monuit, errasset; non debuit id in fraudem cedere aliarum e∣jus prophetiarum. Neque vero ita incerta est, ut voluir profanus Theologico∣Politici auctor, horum utriusque distinctio. Quo loco cautionem interposuerant sacri scriptores, ea ipsa cautio signum erat, excipienda esse sola de quibus fuerat cautum, reliqua de alto esse esse 〈◊〉 intelligenda. Ita quia in scriptis epistolis, siqua suo spiritu protulisset Apostolus, id ipsum duxerat esse monendum; plane sequitur reliquorum auctorem Divi∣num Spiritum esse habendum. Contra quia 〈◊〉 quae Divino Spiritu auctore edidit, eorum disertis verbis Spiritum auctorem praeferebat, id quoque sequitur, iis exceptis, reliqua privato esse lgnatis spiritui tribu∣enda.

§. XXXV. Sed & id existimant nonnulli, veros asilatos∣que ipso Dei Spiritu prophetas, in revelatorum mani∣festatione suo esse spiritui permissos, ut pro suo captu ea aliis enunciarent, qui alius erat in alio excultior atque exornatior. Si itaque in rebus obiter notandis, nec ad praecipuum prophetiae scopum quicquam faci∣entibus, sive suae memoriae lapsu, sive dum se auditorum erroneis quidem illis, sed receptis tamen 〈◊〉 ac∣commodant, quae tamen erant argumentatiombus, quam ipsa revelata, magis idonea, quia haec probanda erant, illis uti poterant ut concessis: si in his inquam hallucina∣ti essent, ne is quidem error esset spiritui prophetico im∣putandus. Quod itaque pro Zacharia Jeremiam laudat Evangelista; quod 450. annos Judicibus 40. Sauli tri∣buat Apostolus; quod incertum stadiorum numerum memorat S. Lucas, incertum Baptizatorum S. 〈◊〉 plane innuunt relictas esse scriptorum humanis captibus hujusmodi minutias, nec esse propterea quod in Spiri∣tum Divinum referantur.

§. XXXVI. Est & aliud exemplum in quo non il∣lorum modo qui prophetias audissent, sed & ipsorum quoque prophetarum irrepere possint errores, in pro∣phetiarum scilicet obscurarum interpretatione. Erant enim nonnullae prophetiae certo quodam Spiritus consilio, ita obscurae, ut non posient sine alia revelatione intelli∣gi; ut primae non alium in finem datae viderentur, quam ut sanctorum prophetarum curiositatem diligentiamque pro secundis impetrandis excitarent. Id videmus in Da∣niele praecipue, in quo frequens est secundarum visionum pro primarum interpretatione mentio. Si itaque ante secundas visiones ipse primas ausus fuisset interpretari, humano omnino, non Divino, spiritui tribuenda fuisset istiusmodi interpretatio, ut proinde ejus error, si∣quis fuisset, iniquissime esset in Spiritum Sanctum refe∣rendus.

§. XXXVII. Idem statuebant veteres Christiani de scriptis quoque prophetiis, sicubi fuissent obscurae, nisi eodem quo dictatae fuissent spiritu de novo revelante neutiquam esse certo intelligendas. Non est itaque quod miremur veterum de propinquo mundi fine hilluci∣nationes. Nec enim illum disertis verbis revelaverat Spiritus. Colligebant potius ex tam frequenti 〈◊〉 temporum mentione in V. T. prophetiis, quoties de rebus evangelicis occurrit mentio, quae tamen de Judai∣cae oeconomiae ultimis temporibus satis commode pote∣rant intelligi. Omnino aequum non est ut illos homi∣num errores Spiritui imputemus quos nec ipse 〈◊〉 susceperat corrigendos; nec id ipsum asserebant qui ab Page  17 Illo spiritu afflati erant, esse id à spiritu susceptum. 〈◊〉 interim satis certa illa, quam diximus, judicandi ratio. Si enim vel illorum quae perspicua erant, nec ul∣lum 〈◊〉obscuritatis effugium, quaeque spiritus〈◊〉 essent à 〈 in non-Latin alphabet 〉 venditata, perpetuo constabat fi∣des, nec à se ullibi dissentiens, id ipsum argumento erat satis manifesto & spiritu afflates esse qui ea praedixerant, & quidem ver acissimo illo atque adeo Divino, ut proinde essent, in aliis quoque manifestis, spiritusque nomine ma∣nifesto venditatis, similiter credendi. Si contra 〈◊〉 fidem 〈◊〉 fefellisset, id satis erat ad similium 〈◊〉 fidem abrogandam.

§. XXXVIII. Recte quidem hucusque, ni fallor, 〈◊〉 prophetiarum fidem ex manifestis confirmavi∣mus, cum ejusdem prophetae fuissent obscurae illae cujus 〈◊〉 Quaeret autem fortasse, nec immerito, le∣ctor, cum ad diversos illae prophetiae pertinerent, ut 〈◊〉 manifestae essent, alterius obscurae omnes, 〈◊〉 manifestae, quo pacto essent, in eo casu, obscurae à 〈◊〉 comprobandae? Poterat quidem ex indubii prophetae testimonio dubius commendari. Erat tamen & alia probandi ratio à communi spiritus unitate〈◊〉 Ita enim ex illius aevi principiis licuit argu∣mentari, qui ad unam eandemque communionem per∣tinerent, eorum unum esse spiritum, ex iisdem sacramen∣tis, iisdem scilicet gratiae canalibus, ejusdemque instituti virtute derivatum. Nec ea duntaxat generali ratione concludebant unum esse unius communionis spiritum, quod pari ratione fuisset iisdem sacramentis colla∣tus, quae cum symbola essent certorum quorundam le∣galiumque pactorum, de ipso illo nimirum spiritu con∣ferendo, non poterant sane alios obligare quam 〈◊〉 illa essent symbola, ut non possit malus spiritus in homines irrepere nisi qui vicissim cum eo pacti essent; nec vero cum illo pacisci homines per symbola à bono spiritu constituta; sed quod etiam spiritus ipsum 〈◊〉〈◊〉 in eadem communione vinculum. Ut igi∣tur ex illa exteriori communione erat de interna etiam 〈◊〉 praesumendum; ita etiam sequebatur qui 〈◊〉 fuissent sacramentorum participes, fuisse etiam 〈◊〉〈◊〉 ejusdemque spiritus participes. Data ergo 〈◊〉 aliqua motione, quae nec à corporeo aliquo 〈◊〉 nec à naturali Enthusiasmo proficisci poterat, sed 〈◊〉 plane in spiritum aliquem conferenda; id inprimis 〈◊〉 erat, non alium esse illum spiritum quam qui in reliquis ejusdem communionis membris operare∣tur. Ita recte quis ex reliquorum membrorum〈◊〉 sive 〈 in non-Latin alphabet 〉 de hujus quoque membri spiritu 〈◊〉 poterat. Si bonus fuisset in aliis, malus utique in 〈◊〉 esse non potuit. Quae forte deerant in hoc membro 〈◊〉 quibus distingui posset utrumne ad bonorum〈◊〉 an potius malorum censum referendus; ea tamen in aliis ejusdem corporis mystici membris non deerant. Ita tandem eo deveniendum erat ut omnia quaecun∣que aliorum membrorum dona, nec dona modo, sed & argumenta, quibus hoc ipsum donum in aliis com∣probatum fuerat; ea quoque ad hujus etiam fidem referenda essent, utcunque propriis fuisset argumentis 〈◊〉

§. XXXIX. Id tamen etiam sequebatur, nullum esse talium obscurarum prophetiarum nisi in Ecclesiae unitate praesidium. Ut enim illae suo nomine nihil habent, quo commendarentur; ita, vivlata unitate, nihil ad ea∣rum fidem faciebant extrinseca haec, quae dixi, argu∣menta. Si quem alium prophetam testem adhibuisset, 〈◊〉 ipse quidem 〈◊〉 extra unitatem habebatur 〈◊〉 Quod vero aliorum dona manifestationesque〈◊〉 nihil illa ad prophetam extra unitatem〈◊〉 Quin 〈◊〉 ea lipsa ratione suspecta erat, ex 〈◊〉 principlis, quaelibet extra Ecclesiam prophetia, à 〈◊〉〈◊〉 esse propterea non posse quod esset extra 〈◊〉 Cum enim Deus media conferendi spiritus〈◊〉sacramenta, id illum voluisse necesse erat, qui 〈◊〉 à 〈◊〉〈◊〉 adhibere nolit, eum nec beneficia, per illa media obtinenda, non consecuturum. Id ni volu∣isset, nulla fuisset mediorum adhibendorum obligatio. Et cum illa media à Deo instituta, non alia sint quam unitatis symbola (in unum enim corpus baptizamur, de∣que uno illo pane participantes in unum corpus coale∣scimus) id innuisse videtur nolle se aliis Spiritum suum conferre nisi in unitate constitutis. Utcunque id cer∣tum, de facto illam obtinuisse apud veteres sententiam, non aliorum esse Dei Spiritum quam unitorum. Ita in hoc ipso donorum spiritualium argumento inferunt, eum qui in non-unitis versatur spiritum non esse illum Dei Spiritum qui unitatis est vinculum. Illa ipsa ratione A∣postolum usum observavimus in 2 a. nostra de Schisma∣te parte nondum edita. Baptismum, quo Spiritus con∣fertur, regenerationis lavacrum appellant. Ecquis du∣bitet nullum esse in non-renatis spiritualis vitae prin∣cipium? Quin exorcismos baptizandis adhibebant pau∣lo recentiores, id plane rursus innuentes in non-unitis spiritum esse plane diabolicum. Haec utinam secum serio perpend nt qui hodie ita sentiunt magnifice de suo extra unitatem spiritu. Id saltem viderent non esse illam cum primaevis Christianis affinitatem quam tantopere jactant venditantque, in suis illis de Spiritu praetextibus. Qui aliis utuntur quam à Deo institutis Spiritus conferendi mediis, alium illis esse quam Divinum spiritum justa est suspicio, deficienti∣bus praesertim illis, quae dixi, argumentis ipsi prophe∣tiae intrinsecis. Atque haec de veterum prophetiarum fi∣de; in quibus nihil video quod Athei hodierni jure pos∣sint reprehendere.

§. XL. De visionibus tamen id obiter animadver en∣dum, nescio an ab aliis animadversum, juvcnum illas fuisse proprias. Id è celeberrimo illo 〈◊〉 loco col∣ligo: aProphetabunt filii & filiae vestrae: senes vestri som∣nia somniabunt, & juvenes vestri visiones videbunt. Pla∣ne senibus ita somnia aptantur, ut uvenibus visiones. Ve∣hemens nimirum illa humorum agitatio non crat nisi in aetatis vigore toleranda. Maximus enim imminebat in visionibus à visis terror, quem etiamnum tantum ex∣periuntur qui rem habent cum phantasmatibus, ut ma∣cies illos & pallor occupet, sensimque in vitiosissimam corporis habitudinem conjiciat. Accedit 〈 in non-Latin alphabet 〉 ipsi∣us violentissima distortio, vultus trux, oculi ardentes, ora spumantia, palpitantium pectorum gravissimus anhelitus. Ita se quidem habuit in gentium prophetis, ut Tripodem invitissima accesserit apud Lucanum Pythia, & nonnullae fuerint ipsa agitationis violentia extinctae. Ita enim bLucanus:

— Nam si qua Deus sub pectora venit,
Numinis aut 〈◊〉 est mors immatura recepti,
Aut pretium: quippe stimulo fluctuque furoris
Compages humana labat, pulsusque Deorum
Concutiunt fragiles animas. —

Et Valerius 〈◊〉 de Delphico oraculo: cunde ut cer∣tae consulentibus sortes petuntur, ita nimius Divini spiri∣tus haustus reddentibus pestiser existit. Longe equidem violentior erat pseudo-prophetarum Enthusiastarumque motus, ut hoc ipso catholici veros à Montanistarum illis distinguendos esse censuerint. Nulla erat in ve∣ris prophetis insania, nulla 〈 in non-Latin alphabet 〉 illa tam vehemens jactatio. Sibi ipsis constabant potius, prudentes sci∣entesque praedicenda proferebant. Erat tamen viso∣rum terror humanae naturae fragilitati difficile feren∣dus. Horruit Danieli spiritus Dan. VII. 15. collapsus est in terram VIII. 19. non remansit in eo sortitudo, sed & species ejus immutata est in eo, & emarcuit, nec habuit quicquam virium, X. 8. jacuit consternatus super saciem suam & vultus ejus haerebat terrae. v. 9. stetit tremens, v. 11. in visione dissolutae sunt compages ejus, & nihil in eo remansit virium, sed & habitus ejus interclusus est. v. 17. Nec alius quam visionis propheticae terror in d〈◊〉 de∣scribitur, & in eAbrahamo. Non est itaque quod mi∣remur Page  18 remur Juvenibus haec quam senibus fuisse tolerabiliora. Proinde etiam apud Ethnicos Tiresias juvenum esse 〈 in non-Latin alphabet 〉 docet. Ita enim apud aSenecam ille:

— Si foret viridis mihi —
Caliduque sanguis, pectore excuterem Deum.
b Cyprianus noster cum distinxisset visiones nocturnas, quae s unt ad senum potius somnia referenda, à diurnis prophe∣tiis; innocenti puerorum aetati hasce tribuit: 〈 in non-Latin alphabet 〉 nimirum, id enim innuunt ejus verba superius excri∣pta, Spiritu Sancte impleri, raptumque à sensibus, qui in illis Ecclesiae eontra 〈◊〉 anistas disputationibus, ecsta∣sis appellatur. Ut igitur Cypriano somnia sub vitae finem objecta esse discimus ex Pontio, ita si illarum, quarum meminit, Visionum aliquae ipsi revelatae fuerint, seque∣tur paulo post juventutem, vergente jam in senium aetate passum esse, quod est sane verisimillimum. Si enim se∣nectutem provectam attigistet; fieri vix potuit ut non ipsi Tertulliano innotuerit, cum tamen nusquam lega∣mus nisi in libris ejus fuisse versatum.

§. XLI. Fateor equidem fuisse etiam aetate Cypriani, qui soninia visionesque ludibrio haberent. Sed quales fuistent illi, prodit ipse in Epistola ad Florentium Pu∣pianum. cQuanquam (inquit) sciam somnia ridicula & visionos ineptas quibusdam videri, sed utique illi s qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. Plane innuit qui ita sensislent, alieno fuiste in Ecclesiam ani∣mo. Quod autem tales ita sentirent, non erat uti∣que mirandum. Fuerunt enim ipsi fere prophetiae coae∣vi, id hominum genus quos Scriptura 〈 in non-Latin alphabet 〉 appel∣lat, qui quod argumentis nunquam conficere potue∣runt, id risu tamen atque jocis, scommatibus atque dicteriis conarentur, ut religionem ludibrio expone∣rent. Et vero in prophetis gestus erant ab usu homi∣num communi nonnihil alieni, quos facile erat ridi∣culis hominibus repraesentare tanquam ipsos etiam ri∣diculos. Josephumd fratres somniatorem appellarunt, quod ipse quoque observarat Cyprianus. Prophetam illum qui ab Eliseo missus Jehu regnum Israeliticum Promiserat, insanum vocarunt principes exercitus, nec tamen oraculum ab eo editum neglexerunt. Ita quem nomine tenus insanum vocassent, serio tamen pro insa∣no neutiquam habendum duxerant. Et frequentes illae temporibus etiam Apostolicis cautelae de non con∣temnendis extinguendisve prophetiis, id satis innuunt, quam proclives essent ad id faciendum homines de quo toties erant necessario monendi. Nec erat sane aliud illis tewporibus expectandum quibus adeo es∣sent prophetae cervicosi atque ordinis publici perturba∣tores, cum simul plures loquerentur, cum prophetissae in coetibus virorum, capitibus etiam discoopertis, praeter sexus modestiam, concionarentur; cum dona sua sine omni aedificationis utilitatisque〈◊〉〈◊〉 pro∣phetae, essentque, ne in futurum ita 〈◊〉〈◊〉 Ecclesiastica tandem disciplina coercendi. 〈◊〉 equi∣dem haec prophetis ipsis, non doms eorum 〈◊〉 vitio vertenda. Quem enim habuerunt 〈◊〉〈◊〉 jectus illis esse dicitur, ne illius impetu haec fieri dice∣rentur. Experimur tamen hodie, in simili 〈◊〉 orum genere, quam facile ossiciariorum〈◊〉 it contemtum vertarur officii; quam facile 〈◊〉nutias illas, si quae alibi praeter vulgi 〈◊〉 occur∣rant, iniquissimas profecto (ne quid 〈◊〉〈◊〉 boni honestique regulas, arripiant tamen ad contemtum personarum quorum conscientias male habet 〈◊〉 debita veneratio; quam item facile ita se transversum agi patiantur, ut ne causae ipsius meritum quaeren∣dum putent, si quando de prophetarum 〈◊〉 mi∣nus honorifice senserint. Illis autem aequos este ju∣dices nemo concedet.

§. XLII. Quod si illorum quoque 〈◊〉 tem∣poribus, qui certissima edidissent 〈◊〉 sua∣rum testimonia, fuerint tamen 〈◊〉 censores; non est utique mirandum si in 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 inciderint, cum jam invaluissent inter 〈◊〉Epi∣curaei, qui praeternaturalia omnia ludibrio 〈◊〉 ld unum satis erat, si qui prophetias, quos diximus, penitius intellexissent, nec eorum 〈◊〉 ut 〈◊〉 ha∣berentur, eorum nemo illas in dubium vocarit. Vi∣dimus autem Cypriano coaevos prophetica dona in 〈◊〉 agnoviste, qui quidem illius seculi〈◊〉 haberen∣tur, rerumque Ecclesiasticarum 〈◊〉 Neque verisimile erat tam severam in 〈◊〉 disciplinam vigere potuiste, nisi de numine in 〈◊〉〈◊〉 manifestissimis constaret indiciis. 〈◊〉 si illum spi∣ritus prophetici praetextum postent 〈◊〉 convince∣re, jam labasceret una reliquorum fides, jam nihil erat quod Ecclesiae communionem tot annorum poeniten∣tia tam ingrata ambirent: cum praesertim nullus esset magistratus qui cogeret, esset contra qui 〈◊〉 soveter, omnique opera in rebellionem pelliceret. Quod au∣tem ad Atheos Epicuraeos attinet, fuit ea semper, estque hodie illorum indoles, ut generalibus suis hypothesibus contenti, in exempla particularia ne quidem inqui∣rendum putent. Quam illi suerint in rebus Ecclesia∣sticis hospites, vel unius Celsi exemplo manifestum est. Qui cum sibi omnia compertisima esse jaetabundus glo∣riatus esset, in rebus tamen Ecclesiae raro scopum at∣tingit. Estque id in eo fere perpetuum, ut cum Eccle∣siam ferire vellet, vix tamen ad alios quam 〈◊〉 Ecclesiae extorres pertineant ea, quibus Ecclesiae 〈◊〉 labefactandam credidit. Egregium vero illum Ecclesiae censorem, qui ne Ecclesiam quidem ab hereti∣corum illi infensissimorum conventibus poterat distin∣guere!