CAP. V.
QUintus abusionis gradus est, foemina sine pudicitia. Sicut enim omnes bonos mores procurat & 〈◊〉〈◊〉 in 〈◊〉〈◊〉 prudentia; sic & in foeminis cunctos hono∣ris actus nutrit & fovet & custodit pudicitia. Pudi∣citia nam{que} castitatem custodit ¶ 1.1, avaritiam refraenat, li∣tes devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulae concupiscentias purgat, fur∣tum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia re∣stringit; & omnes virtutes, & quicquid coram Deo & bonis hominibus laudabil est nutrit. Impudica namqua vita: nec laudem ab hominibus in praesenti seculo, nec remunerationem à Deo expectat in futuro. Pudi∣ca vero vita, famam bonam inter homines habet, & de spe futurae beatitudinis gauder. Praesentibus semetip∣sam imitabilem facit, posteris memoriam amabilem re∣linquit. Bonis semper moribus delectatur & consentit, & assiduis scripturarum meditationibus & eloquiis ani∣mam vegetat. Bonorum praecedentium exempla custo∣dit, & inseparabilia perfectis contubernia nectit. Duo∣bus ergo modis constat vere pudicitiae exercitatio, id est, corporis habitu & superficie, & animi adfectu in∣terno. Per exteriorem modum coram Deo, providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, & omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana & falsa non loqui; habitum per omnia or∣dinatum, compositionemque convenientem tam capil∣lorum quam vestium sicut decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso intuitu neminem adspicere, vagari oculos non permittere; pompatico & illecebroso gressu non incedere; nulli inferior in incoepto bono opere; apparere nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, bonis non invidere, meliori non controversari; de his quae ignoras, non tra∣ctare, & ea quae scis non omnia proferre: Haec enim pro∣ximis amabilem hominem reddunt, & Deo acceptabilem faciunt. Pudicitia enim ¶ 1.2 animae est, plus propter Dei o∣culos, quam hominum, omnia bona facere; ad petitio∣nes turpium cogitationum compescere; omnes meliores se esse aestimare, nemini invidere; de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semetipsum constituere, haeretica pra∣vitate sensum non maculare, Catholicis per omnia con∣sentire: Dei soli adhaerere, castitatem aeternae mentis Deo Christo offerre: omnia coepta opera ¶ 1.3 bona mortis tantum termino finire, praesentes tribulationes animi fortitudine negligere, parvipendere; in terra praeter proximos nihil amare, cuncti amoris sui thesaurum in coelo constituere, & pro omni bono actu mercedem à Deo in coelestibus sperare. Pudicitia ornamentum no∣bilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulcritudo debilium, prosperitas laborantium, solamen moerentium, augmentum omnis pulcritudinis, decus re∣ligionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.