Isti melius te custodiunt quam fallax im∣piorum custodia: quia sunt ad bella doctissimi, non solum carnis illecebras, sed etiam potesta∣tes aerias nocturnosque timores abigere.
Illi autem qui nocte sicut ebrii sepulcrum tu∣um obsident, illic trepidaverunt timore ubi non est timor: quoniam potestas tenebrarum lucem non sustinens, ad nuntium vitae facti sunt velut mortui. Non ergo te custodiunt filii noctis, sed filii diei: illis enim horrorem incutit splendor tuus, ut fugiant à te; ipsis autem gaudium, ut approximent ad te.
Nobis autem dormientibus, venerunt disci∣puli ejus, & 〈◊〉〈◊〉 eum. O mendaces! ve∣rum dixistis, sed mentita est iniquitas sibi. Dor∣mientes enim Christum custodire non possunt, sed qui mane, inquit, vigilaverint ad me, inveni∣ent me. Vobis quippe dormientibus quid nisi somnia apparent? Ecce habetis copiosam in manibus pecuniam illam, si potestis, custodite, ne fures effodiant vel furentur. Jam discipuli Christi suum thesaurum diligenter custodiunt.
Unusquisque quod amat, hoc servare studet. Certe Micol amabat David magis quam Pa∣trem suum Saul: ideo per fenestram dimisit eum & servavit. Quid est hoc? Micol filia Saul, filia quondam superbiae, postquam nupserit spe∣cioso David, incipit odisse patrem suum, cui dicitur in Psalmo: Audi filia, & vide, & incli∣na aurem tuam, & obliviscere populum tuum & domum patris tui. Unde per fenestram di∣mittit David; illam intelligite fenestram, per quam dilectus mittit manum suam. Per hanc fenestram dimittitur ab amica sua, ad amicam suam, hoc est ad seipsum, & absconditur in in∣teriore homine, ubi & securus vivat, & iniquos lateat. Abscondit enim se & exit de templo perfidiae; quoniam dum cytharizat coram Saul, ut Spiritum Domini malum faciat ab eo rece∣dere, ille impius hasta eum cum pariete ten∣tat configere: sed declinante David, quid est quod parieti hasta infigitur, nisi quod receden∣te Christi gratia, mens indurata suae malitiae te∣lo confoditur.
Quid autem hodie ita perosum habet rex te∣nebrarum Saul, quam David generum suum? Propter quod absente David filiam suam tollit, & dat alteri marito ignobili; sed manu fortis cum redierit & acceperit regnum, rursus suam sibi vendicat, quoniam desponderat eam sibi ducentis praeputiis Philistinorum: à qua non solum carnis, sed mentis immunditias abscidat. Vae peccatoribus, Domine, sepulcrum tuum ob∣sidentibus; quoniam vere declinas ab eis, & non inveniunt te in lecto suo suavi & florido; sed potius offendunt in statuam, cordis sui tene∣bris involutam, habentes ad caput suum pel∣lem caprinam, peccatorum suorum memoriam fetentes.
Beatus autem qui vigilat ad monumentum tuum & custodit te; & luctatur mane cum An∣gelo resurrectionis, nec dimittit eum donec au∣diat aliquid de nomine ejus, quod est mirabile, ut & nomen Jacob commutetur in Israelem, & transmisso amne doloris, statim oriatur ei sol justitiae.
Quis revolvet nobis lapidem ab 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 Clausum est, Domine, 〈◊〉〈◊〉 ments meae, & premit intellectum meum lapis morta∣litatis, praegravatus pondere iniquitatis meae, nec humanae prorsus vires valent illum 〈◊〉〈◊〉 nisi omnipotens sermo tuus a regalibus se∣dibus veniat; Angelus consilii qui diruit ma∣ceriam nostrarum inimicitiarum, & apenat no∣bis sensum, ut intelligamus scripturas & videa∣mus linteamina posita ante nos humanitatis & resurrectionis tuae verissima testimonia. In qui∣bus qui te scrutari, te adjuvante, potuerit, prae∣gustabit aliquid de gloria resurrectionis quam. praeparasti diligentibus te: cujus primitias jam in sinu tuo collegisti, offerens eas semper in con∣spectu tuo & Patris tui tostas igni Spiritus san∣cti.
Et ille quidem Angelus tanti gaudii prae∣nuncius qui revolvit lapidem, & impias mentes perterruit, pias autem blande lemens timere prohibuit: ille, inquam, Angelus non tantum verbo, sed & vultu, habitu vel actu beatae resur∣rectionis testimonium perhibuit. Revolvit enim lapidem, & super eum sedit: lapidem, inquam, qui etiam nunc advolutus est super nos, & faci∣em nostram deprimit. Quod in prima quoque resurrectione, quae est animae, sieri 〈◊〉〈◊〉 non est: ut prementem se corruptionis sarcinam versa vice spiritus subjiciat, & velut judex ac Dominus inferioris sui regimen accipiat.
Quid autem per candorem nivis superantem vestimentorum speciem denotatur, nisi corporis nostri frigida & mundissima castitas; quae prae∣sidenti in se Angelicae claritati simul testimoni∣um praebet & obsequium? Porro aspectus aspectus ejus interior, ubi signatum est lumen vultus tui, Domine, sicut fulgur & terribilis & lucidus; ter∣ribilis, ut inimicos animae scindat medios, & perterreat: lucidus autem, ut tibi vero lumini cum justitia semper appareat. Talis erat facies Moysi ex consortio sermonis tui; hoc est, lu∣minosa & terribilis, quia cornuta erat ad venti∣landum inimicos, & velata propter splendo∣rem, quem carnales oculi ferre non poterant.
Et nunc, Domine, scimus & gaudemus, quia resurrexisti vere à mortuis, & longe divisus es à nobis adhuc mortalibus, quia ascendisti super equos tuos igneos, & currum igneum, qui de∣cem millibus multiplex est. Veruntamen ceci∣dit nobis à te, & apud nos usque hodie remansit pallium tuum; quae sunt linteamina corporis tui; quibus potentiae tuae opem experiamur in tempore opportuno; ut Spiritus tuus duplex fiat in visceribus nostris: quatenus in te & Deum & proximum diligamus. Circundederunt nos dolores mortis, & torrentes iniquitatis contur∣baverunt nos. Circundedit nos nostrae mortali∣tatis indumentum scaturiens; vermes, qui nos assidue comedunt, & non dormiunt; qui sunt dolores praenuntii doloris illius maximi, qui venit super nos velut arena, & improvisos moli∣tur obruere. Quamvis & quis tam providus ut terrorem illius possit sustinere? at tamen veli∣mus nolimus certe sustinendus est, certe trans∣meandus est.
Sed noli oblivisci pallium Heliae; alioquin