totum, & multa in unum; & facti sunt una do∣mus confoederati parietes, & stabile fundamen∣tum. Honorificatus est Christus resurgens à mortuis, victor mortis, spolians inferos, & cap∣tivos praemittens ad superos. Hucusque per hu∣militatis gradus ascendens, modo gloria & ho∣nore coronatus, nil mortale, nil passibile reti∣nens , impassibilitatis & immortalitatis do∣navit nos gloria, & resurgentes in beatitudine constituit sempiterna.
Resurrexerunt quidem ante Christum, sed in nomine & fide ejus, sub Helia vivente in corpo∣re, unus: & Helisaeo vivo & mortuo, duo qui obierant: sed ad mortem quam gustaverant, iterum redierunt. Resurrexit et Lazarus , et alii nonnulli ad imperium Christi: et aliquo tempore beneficio vitae usi, iterum ad funera rediere. Res quidem honorabilis et domina∣tio potestativa fuit, ad corpus exanime spiritum rcvocare: sed resurrectionis hujus cujus sunt in Christo primitiae; incomparabilis est dignitas; quam nec sequitur corruptela, nec dissolvit an∣tiquitas, nec aliqua mutabilitas labefactat. Mi∣rati sumus in transfiguratione quae facta est in monte praesentibus Apostolis Petro, et Jacobo, et Joanne, quando sicut sol resplenduit facies Sal∣vatoris, et vestimenta ejus candorem omnem ex∣uperantia Apostolorum hebetavere conspectum: sed momentaneus ille decor imaginem, non spe∣ciem; similitudinem, non substantiam; partem, non plenitudinem transformationis mirifice ex∣plicavit: sed neque eandem gloriam quam an∣te ostendit; sed quod videre consueverant, hoc viderunt; et dilata est claritatis illius quam no∣bis pollicitus est plenitudo, quae in se erat perfe∣cta et à nobis expectatur perficlenda, lucidior et sincerior quam aestimari possit ab aliquo, vel quam illa etiam claritas intimaverit, cujus pri∣mitias in Christo transformato accepimus.
Opus inclytum et nobile plasma primi homi∣nis conditio fuit, sed quasi seminarium refor∣mationis hujus. Illa prima formatio imaginem et similitudinem artificis ad veritatis essentiam pertrahebat, paulatimque consummata prodiit species, et apparuit candor quem occultabat im∣mortalitas, qua absorpta est eadem quidem et non alia humanitatis natura; sed sanato mor∣bo quo periculis tenebatur obnoxia, sana et in∣columis stabili felicitate, corpore et anima idem sapientibus, in nullo dissentientibus; praeceptis duplicibus stolis, conspectibus divinis assistit.
Agunt in coelestibus haec paschalia gaudia ipsi angelici spiritus, et resurgentis Domini gloriam admirantur, laetantur et delectan∣tur in eo, quod forma servi reversa sit in for∣mam Dei, et exianitio humilitatis ad deposi∣tae altitudinis redierit majestatem. Sed et in hoc multiplicata sunt gaudia, quod ab his pro quibus se humiliaverat, tantae excel. Ientiae beneficium dignatur esse commune & partiri nobis suae abundantiam voluit cla∣ritatis: ut post resurrectionem corpas 〈◊〉〈◊〉 aggravet animam, sed sit caro sine mole & pondere, agilis & mobilis, nullis clausa 〈◊〉〈◊〉 visu & auditu penetrans omnia & attingens, quocunque voluerit sine impedimento dilcur∣rens. Inerit resuscitatis corporibus nulli vani∣tati subjecta libertas; & quae cogi non possit ad aliquid, in nullo laborans, jam a spe educta, re ipsa perfruens, nulla expectatione 〈◊〉〈◊〉 & in pace quietissima confirmata, omnisque er∣pers formidinis, in spiritalibus deliciis jugisilla mansio reflorebit.
Quam mirabilis est scientia tua Deus, confirmata est super nos, nec possumus ad eam attin∣gere. Haec sapientiae tuae altitudo, qua mun∣dum non ex praecedente materia, sed solo ver∣bi tui condidisti imperio: creaturis vero corpo∣ralibus ex mundi essentia dedisti initium, 〈◊〉〈◊〉 incolis singula elementa adornans; hominem quem de mundo fecisti, cunctis in terra & a∣quis & aere viventibus praesiciens, ita ut suo praeposito singula in suo genere mimstrarent. Tu aliis vitam temporalem, aliis procurasti perpetuam; admirabili ordine quaedam mu∣tans & renovans: & praefinito tempore metam irrationabilibus omnibus praefixisti & terminum, quem transire non possit dissolutiom conditio destinata. Homo quia ex coelesti et terrena materia compactus est, vestitus extrinsecus pel∣le et carnibus, tempus accepit, quo te jabente, redderet terrae quod de terra assumserat, et ad immaterialem originem reverteretur spiritus, cujus natura difsolutionis non admittit injuri∣am. Corpus putredine, et caro vermibus con∣sumenda, secundum naturae suae rationem aeter∣nitatis non poterat privilegio perfrui et quod sibi jure non competebat, à conditore nequibat exigere; neque ulla eorum interrogatio super hoc merebatur responsum. Sed tu, optime Domine, ultro gratiam volens dare spiritui, decrevisti clementius, ut ex societate et clien∣tela quam reddiderat animae caro, aliquid ei commodi proveniret: et quae 〈◊〉〈◊〉 vehiculum fu∣erat et particeps studiorum, in recompensati∣one ministerii, iterum dilecto accolae consoci∣ata, pudica et pacifica rediret, nullas secum re∣vehens contumelias, quibus deinceps quietis in∣ternae concuteret puritatem. Sed & hoc, Do∣mine. ad cumulum beneficii addidisti, ut inter legem carnis & spiritus nulla postmodum esset diversitas, sed una utriusque ex lege tua sancta firmetur, nec post initum foedus ulla iterum in∣ter eos recrudescat rebellio; sed per manum tuam reconciliatio ordinata stabilis in perpe∣tuum perseveret. Te igitur jubente, terra 〈◊〉〈◊〉