Page 49
a 1.1 DE PASSIONE CHRISTI.
DOmine audivi auditum tuum & timui. Terruit me cum appropinquaret tradi∣tor Judas, & immineret passionis hora, quod dixisti ad Patrem: Pater si fieri potest, transeat à me calix iste: & tristem te usque ad mortem, prae nimia anxietate sanguineo sudo∣re perfusus, eoram Apostolis es professus. Au∣diens haec ego expavi. Quis enim non timeat, si timet ille, quem omnia timent; si b 1.2 pavet il∣le, cui omne genu curvatur; si ille qui mors est mortis & morsus inferni, morte propin∣quante pertimescit? Nonne ad hoc veneras, & ita futurum ipse praedixeras? Nonne hoc & signa, & oracula, & vaticinia prophetarum à mundi initio conclamarunt? Si voluntarie o∣bedisti Patri, & non te ut patereris coegit ne∣cessitas; quid quereris, quid causaris? Nonne tu docueras & instruxeras fideles tuos, ut non timerent eos qui corpus occidunt, quia usque ad animam tyrannica violentia non attingit? Sed metus ille infirmitatis humanae commu∣nem exprimebat effectum, & generalitatem omnium in carne viventium hoc dolore 〈◊〉〈◊〉 & dissolutionem corporeae spiritalisque na∣turae hac molestia non posse carere; & hanc poenam universae successioni Adam sine excep∣tione impositam, ut difficultas extremi transi∣tus timeretur. Et haec quidem molestia in eos, qui Dei judicio rationem reddituri occurrunt, non immerito cadit: qui de eo quod beneficio vitae & rationis, & reliquorum largitate mune∣rum abusi sunt; accusante conscientia redar∣guti, examen illud in quo nullum est subterfu∣gium timent: & ipsa avulsio spiritus carnis te∣neritudinem dirumpit & laedit: hanc nemo anxietatem evasit, & nemo egrediente anima sine amaritudine c 1.3 expiravit.
Sed tu Domine, qui judex es omnium, qui po∣testative ponis animam tua et potestative resu∣mis; nec poena te ex necessitate persequitur, nec formidabilis Patris tibi potest esse conspectus; quid anxiaris? quid tremebundus ad orationem discurris? Dormitantibus Apostolis pervigil pro∣ditorem expectas, nec tamen te abscondis; sed obvius in adventum eorum procedis, qui te li∣gare veniunt, & trahere ad Pilati tribunal, quos Judas signifer instructa malignitate praecedit.
Audivi, Domine, auditum tuum & expavi, dum quaeris à quaerentibus d 1.4 quid quaerant, cum noveris quod te quaerant: & dixisti eis te esse Jesum Nazarenum. Invasit illico timor tuus eos quos tu timueras, & prostrati solo jacuere exanimes, & armatam cohortem vox unius ho∣minis terruit; & latens in humanitate omni∣potentia e 1.5 te discipulis pavidum, coram persecu∣toribus terribilem exhibebat. Sed ut fieret vo∣luntas patris, & sacrificium carnis à timore & tristitia inchoaret; suberant vicimae desolato∣rii carbones, quos obedientiae liquefactus adeps extinxit: & cum traheretur vinctus ad praesi∣dem, non supplicavit apparitoribus, sed Petri compescuit zelum: nec gladiorum passus est adhiberi suffragia, imo & Herodis & Pilati con∣temsit fastigia: nec potuit altitudo potesta∣tum extorquere ad interrogata responsum. Jam postposito timore quasi utens potentiori auctoritate, inter sputamenta, & colaphos, & reliqua ludibria patientia & mansuetudine ve∣sanas persecutorum mentes conturbat, & in eo quod inter injurias & convitia se malitia Judai∣ca sentit contemtam; vehementius exacerba∣tur, & de impietate & malitia suavitas pietas∣que Christi triumphat.
Frustra funestas judex manus in praetorio ab∣luis, à sanguine Domini te profitens innocen∣tem. Tu ipse causam mortis cum diligenter inquisieris ¶ 1.6, te non f 1.7 invenisse in eo fateris: ipsa conjux tua nihil tibi & justo huic esse mandave∣rat, quod utique per os ejus daemonia immine∣re sibi judicium sententia ¶ 1.8 testabantur: non excusas, sed accusas, causam tibi facis cum g 1.9 Ju∣daeis communem. Illi se proditione, tu parri∣cidio te condemnas. Illi lingua, tu ferro oc∣cidis: tam te quam illos inauditae crudelitatis scelus involvit. Veniet anima tua in manus judicis quem condemnas, fractisque tribunali∣bus tuis h 1.10 judicaberis, & demergeris in profun∣dum inferni: eruntque tibi & Judae scelerato in tenebris & gehennalibus flammis poenae irre∣mediales, inconsumtibiles ignes, dolores perpe∣tui, & tormenta aeterna. Et quidem filius ho∣minis, sicut scriptum est de illo, vadit: qui damnatus est, ut liberaret damnatos; doluit, ut sanaret infirmos; timuit, ut faceret secu∣ros; opprobria pertulit, ut improperia detra∣hentium non moverent electos. Deputatus inter impios, quorum alter assumtus alter re∣probatus est: ut daretur exemplum & forma indissolubilis manens in posteros ¶ 1.11; quia nec in ultimis Dei clementia poenitens excludit; nec