IV. Sitio.
ECce iterum mysteria; et ad invicem sibi Sacramenta divina occurrunt. Respon∣sum erat de Cruce Latroni, et Matri; et ad confirmationem spei, pietatisque exemplum; Latro in regnum praemittitur, Mater interim ob i 1.1 rerum mysterium reservatur. His pie pro∣videque dispositis, Christus inter supplicia 〈◊〉〈◊〉 Exhaustum erat sacrum pectus sudore k 1.2 sangui∣neo; et lignum illud cui affixus erat, sanctis bajulaverat humeris; et ut l 1.3 solet ex moestitia somnus nonnullis obrepere, sic poterat sitis m 1.4 illa ex tormento accendi. Forsitan sic erat: Ego vero sacramentalem hanc sitim intelligo, in qua non tam desideratur potus, quam hom inumsalos. Ne{que} enim ab irrisoribus et interfectoribus po∣terat beneficium expectari, quia omnes ad im∣pietatem proni, paratiores erant augere injuri∣as, quam misereri vel compati. Perseverabant adhuc; nec flagellis, nec sputis, nec colaphis poterant saturari. Unde nec consequens vi∣detur, ut audita sitis, eorum cor emolliret, quibus parum erat quod in Cruce pendebat; nec n 1.5 satifactum esse ipsa morte, malignantibus videbatur. Christus tamen, sicut per David praedixerat, irruentibus in se universis, tan uam parieti inclinato & maceriae depulsae, currit & sitit. Sitit conversionem, currit ad remissio∣nem, exolvit quae non rapuit. Et licet illi pre∣tium illud magnum cogitarent repellere; jam absorpto serpente festinat ad lavacrum inimi∣corum, & moritur pro impiis, & rebelles adop∣tat, & tanti o 1.6 affectus beneficia largitur ingratis.
Hoc etiam in titulo Psalmi 33. continetur; ubi affectare David in persona Christi praedici∣tur, cum coram Abimelech vultum suum mu∣tasse perhibetur. Affectabat David, & tym∣panizabat ad ostia civitatis, & ferebatur mani∣bus suis, & in barbam ejus difluebant salivae: Affectante quippe Christo, & hoc sitiente, ut mansuesceret domus exasperans, & durae cer∣vicis populus molliretur: exhaustoque poeni∣tentiae antidoto, felleas viscosasque peccati sae∣ces evomerent, visa sunt eis hujus doctrmae ver∣ba omni ratione carentia, & dementiae adscri∣bebant quod eos ad carnis suae edulium invita∣bat. Horrebant potum sanguinis, & carnem humanam cibum insolitum 〈◊〉〈◊〉 inferre impium & nefarium judicabant. Durus erat sermo hujusmodi; quia sensu carnis opressi, spi∣ritum et vitam in verbis veracibus contemne∣bant. Hoc intimabant illae per barbam David p 1.7 fluentes salivae, quod insantilia haec verba et frivola aestimarent Judaei, et contemnenda q 1.8 es∣sent à profanis sacramenta Dominica, et quasi arreptitii et furibundi reputandi essent horum dogmatum discipuli, et intellectualium myste riorum ministri. Sed Christus 〈◊〉〈◊〉 pa∣tientiae edocens, nec irascitur, nec ulciscitur sed sustinet et praestolatur, et affectat ut illumi netur populi caecitas, ut convalescat et exurga infidelitatis mole suffocata illa tyrannica 〈◊〉〈◊〉 effraenis obstinatio, tandemque pateat veritas et redeat ab errore conversa impretas. 〈◊〉〈◊〉 panizat ergo ad ostia clausa, ad aures oppilatas