quos Lex ab dicabat, ad Legis injuriam non tantum verbo, sed etiam communicaret convivio. Cum enim leprosos & immundos, ex ntu & decreto extra castra depellerent; abrasis∣que parietibus earum domorum in quibus fue∣rant conversati, ipsis quoque in quibus conse∣dissent subselliis, propria mandaretur purgatio: hoc arguebant in Christo quod hujusmodi per∣sonarum nec mensam vitaret nec domum, sed susciperet & sanaret. Inoleverat superstitio; & occasione Legis intellectae carnaliter, perseque∣bantur quidem Ministri Legis peccatum, cum tamen nec ipsi essent à peccato immunes; sub∣scribebantque damnationibus propriis, nullum locum misericordiae reservantes. 〈◊〉〈◊〉 puta∣bant, quod Christus curabat in sabbato, quod misericordiam praeponendam docebat judicio. Ita & quidam haeretici (in quibus sunt Novatia∣m) qui volunt videri defensores Ecclesiae: eos qui in quocumque crimine post baptismum lapsi sunt, poenitentia censent indignos; & omnino non posse restitui dogmatizat illa impietas, quem in aliquod crimen humana impegit in∣firmitas. Verum Christus & falsos defensores Fidei haereticos, & inimicos gratiae Judaeos prae∣sente judicio destruit & convincit; mutans Le∣gem in gratiam, terrorem in mansuetudinem, asperitatem in lenitatem, umbram in verita∣tem, judicium in misericordiam. Novus rex, nova lex; novus dux, nova lux. Fractis priori∣bus Tabulis, & silice ad silicem comminuto, novis subscriptionibus figit titulum: & dictat pietas, & discernit omnia caritas.
Scribitur tribus Linguis insignibus, Hebraica, Latina, & Graeca regnum Christi; & dominatio ejus emanatura in Gentes, cruci in sculpitur, nec corrumpere Pilatus quod scripserat voluit. Et li∣cet tam insignem titulum deleri perfidia Judaeo∣rum clamose expeteret, obtinere nullo modo praevaluit. Jam ad hanc sculpturam Latro con∣crucifixus pertinebat, & eum intra se illae 〈◊〉〈◊〉 colligebant: jam spes subintrabat converso, quia crucifixo sibi mundo, in hiabat coelestibus; dilatatusque caritate, quasi consputis repudia∣tisque quae infra sunt, cum Christo tractabat de regno, affectabat superiora: & cum jam ani∣ma egressum accelerans in primis labris esset, & hora ultima adventaret, aequo animo ibat; nec urgebat formido poenarum conscientiam, quae se sanguine Christi praeterfluente sentiebat 〈◊〉〈◊〉 Exacuebant linguas venenatas, blasphe∣mantes Christum Judaei, & conclamabant & cromebant convitia, & quasi victores insulta∣bant pendenti: fugerant Apostoli; sola plebs maledica, firmatis nequam sermonibus, cele∣brabat ludibrium; Romanis militibus, seditioni∣bus tumultuosis, cedentibus; pro potestate mi∣nisterium potius exhibentibus, quam consensum.
Sed & alter Latro oblatranti plobi assen∣tiens, quod nec se nec alios salvos posset facere, testabatur; irridebatque conparticipem suum qui in eum quem in eadcm secum damnatione videret, spem poneret; & nugatorium omni∣no videbatur, illum credere regem vel Deum, quem secum oppresserat idem opprobrium & simile tormentum. Erat itaque unus irrisor, alter confessor; unus exprobrator, alter vene∣rator; hic sperans, ille desperans; hic diligens, ille negligens: aderatque illi controversiae ju∣dex, qui data sententia, blasphemum ad tarta∣ra, confitentem praemisit ad regna. Sane hic de quo agimus Latro, mansueti animi, & sicut testem Christi decebat, in Auditorio publico, fidei protulerat argumenta; & novo Philoso∣phandi genere, supplicii tanti immemor, cum blasphemo illo de timore Dei & justitia dispu∣tabat. Neque (inquit) tu times Deum, qui in eadem damnatione es; & nos quidem juste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit. Credit & confitetur, testis est innocentiae Chri∣sti; increpat maledicum, nec sibi parcit; sed tan∣tum accusator sui, seipsum (adversum se sen∣tentiae veritate prolata) persequitur. Damna∣tio (inquit) similis quidem est, sed causa diffe∣rens: cum hic ad hoc destinatus sit ex obedien∣tra, nos ob flagitia. Causam accusat, non ar∣guit poenam; execratur scelus suum, non de∣trectat judicium. Neque (inquit) tu times Deum: Deum fateri non erubescit, quem ex mvidia, non ex merito, noverat crucifigi. Intelligere e∣nim, revelante non carne & sanguine, sed ipso cui attestabatur, jam poterat; quia quod sie bat voluntarium erat, non necestarium; nisi ideo necessarium quia ut sic sicret, voluntarie fu∣erat definitum. Ibi igitur philosophatur & praedicat & fatetur, ubi non tantum diffugi∣unt & tremunt Apostoli, sed & ipsi maligni Spiritus jamjam impositi sibi fraeni salivaria ma∣sticantes, per antiquum organum suum (lin∣guam foemineam) nitebantur colligationes illas impietatis dissolvere; scientes quia for∣tis armatus hoc ancipiti gladio erat, eos de diu possesso hujus mundi atrio ejecturus.
Itaque concionator illustris, oblato confessi∣onis & fidei auctoramento, impositoque latroni blasphemanti silentio; victoriae suae palmam & auctoramentum à Judice exigens, ad Christum convertitur, & dicit: Memento met Domine, dum veneris in regnum tuum. Considerare necesse est, quem locum, quem modum, quod tempus haec causa habuerit, & quam celerem auditum con∣fessio meruerit; quid possit poemtentia, quan∣do bonus Dominus, tribulato corde clamantem ad se servum suum, etiam in ultimo peccati puncto non negligat. Hora mortis erat, jam∣que confitentis anima faucibus haerebat, jamque linguam ejus alligabat angustia, illoque articu∣lo temporis, fere ab ipsis Apostolis salus despe∣rabatur. Modus passionis, Crux inter omnia supplicia turpissimum & atrocissimum. Quibus postpositis, quasi plagarum & sanguinis imme∣mor, dictator Evangelii Latro efficitur; &