demonstrat: unde verum dicimus, montem sanctum lignum esse passionis. Inde innocens manibus, & mundo corde non fuit. Nec enim mundus corde, eo quod AEgyptium calce per∣cusserit in AEgypto, & mortificaverit eum, & manibus suis eum in arena obruerit; Christus autem in montem sanctum ascendit lignum regni sui, ut moreretur à Judaeis, quanquam ipse aliquem hominum non mortificaverit, nisi solum diabolum inimicum generis humani. Ex∣inde in montem ascendit innocens & mundus corde; & ideo propheta dicit: Quis ascendet in montem Domini, & quis stabit in loco san∣cto ejus? Innocens manibus & mundo corde. Et declaravit montem Sion sanctum esse san∣ctam crucem, dicente aeque propheta: De Sion exiet lex, & verbum Domini ab Hierusalem. Lex Christianorum crux est sancta Christo filio Dei vivi, dicente aeque propheta: Lex tua in medio ventris mei. Percussus in lateris ventre de lancea, sanguis & aqua mixtus profusus flue∣bat, unde sibi Ecclesiam sanctam fabricavit, in qua legam passonis suae consecrabat, dicente ipso: Qui sitit, veniat & bibat: Qui credit in me, sicut scriptum est, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Item in Psalmis: Et erit velut lignum quod plantatum est secus decur∣sus aquarum, quod fructum suum dabit in tem∣pore suo. Ecce verbum propheticum, fructum resurrectionis die tertia spiritaliter intelligen∣dum dicentis: De Sion exiet lex, hoc est, de lig∣no regali, & verbum Domini ab Hierusalem quae est Ecclesia.
Caro ligno confixa emisit verbum Dominicum dicens: Heli, heli. Et adimpletum est prophe∣ticum spiritale ante dictum: De Sion exiet lex, & verbum Domini ab Hierusalem. Hierusalem dicit de coelo descendentem, novam civitatem, quadratam per quatuor Evangelia, habentem duodecim fundamenta duodecim propheta∣rum, duodecim poreas duodecim Apostolorum; per quorum annunciationem Christiani in hanc civitatem sanctam & novam introierunt, quae spiritalis est Ecclesia.
Ecce probavimus per omnium Scripturarum deificatum sidem duos montes, Sina in terra, & Sion in coelo, duorum Testamentorum portare figuram; veteris Sina, & novi Sion. Ex quibus duobus montibus, videlicet duobus testamentis, posteriori tempore demonstratos & declaratos habemus duos populos; veterem & priorem Ju∣daeorum, & novum & posteriorem populum Chri∣stianorum: Judaeos terrenos, qui terram pro∣missam à Deo acceperusit carnales; & Christi∣anos coelestes, qui regna coelorum à Deo pro∣missa accepturi sunt in futuro seculo. Caro enim Christianorum spiritalis & immortalis erit.
Alla probatione veritatis in Scripturis posita, ex ea veritate coelesti spiritalem facimus figu∣rarum comparationem, de hujus 〈◊〉〈◊〉 convet∣satione. Diximus enim, montis 〈◊〉〈◊〉 Sion, quod lignum regale & sacrum, 〈◊〉〈◊〉 inter∣pretationem de Hebraico, in Graecum vel 〈◊〉〈◊〉 tentatio 〈◊〉〈◊〉 vel ipeculatio, eo quod de ligno speculabatur 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 bonos & malos.
Ita invenimus ipsum Salvaturem per Salo∣monem speculum 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 esse di∣ctum, eo quod Spiritus 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 se videat; Pater in 〈◊〉〈◊〉 & 〈◊〉〈◊〉 Patre, utrique se in se vident, ideo 〈◊〉〈◊〉 immacu∣latum. Nam & nos qui 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 in nobis tanquam in speculo 〈◊〉〈◊〉 in ipso nos instruente & monente 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 discipuli sui ad populum: Ita me 〈◊〉〈◊〉 vide∣te, quomodo quis vestrum se videt in aqua aut in speculo: & confirmat 〈◊〉〈◊〉 dictum de se dicens: Qui est speculum 〈◊〉〈◊〉 patris.
Verum etiam & vitem aeternam & veram se esse dixit; Patrem suum agricolam. Si ergo Christus vitis vera: utique 〈◊〉〈◊〉 quia & nos qui in illo credimus & 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 sumus vitis vera, quae est vinea 〈◊〉〈◊〉 & Christes custos vineae suae, dicente 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 me custodem in vinea. Invenimus vero 〈◊〉〈◊〉 con∣versatione hujus mundi in 〈◊〉〈◊〉 spiri∣talem figuraliter esse 〈◊〉〈◊〉 habentem domi∣num & possessorem suum. Tempore vero ma∣turo prope dies vindemiarum positum in vineam custodem puerum in alto ligno media vinea con∣fixo; & in eo ligno faciunt speculam quadra∣tam de arundinibus quassatis, & per singula la∣tera quadraturae specula faciunt cavernas ter∣nas, quae faciunt cavernas duodecim: per quam quadraturam cavernarum custos puer omnem vineam perspiciens custodiat, cantans, ne viator ingrediens vineam Dominicam sibi assignatam vexet, vel fures uvam vineae conculcent. Quod si importunus fur egens in vineam voluerit in∣troire & uvam demere, illic puer sollicitus de vinea sua deintus de specula dat vocem malam maledicens & comminans, ne in vineam viator fur audeat accedere, dicens, rectum ambula. Fur autem timens vocem pueri sibi comminan∣tis refugit de vinea, speculam videt, vocem au∣dit, puerum intus in specula sibi comminantem non videt, & timens post viam suam vadit.
Haec conversatio secularis similatur gratiae spiritali. Ita est enim & in populo 〈◊〉〈◊〉 sicut in vinea terrena. Vinea Dominica & 〈◊〉〈◊〉 plebs est Christianorum, quae custoditur jussu Dei Patris à puero Christo in ligni specula exaltato Quod si viator diabolus, perambulans viam secu∣larem, ausus fuerit de vinea spiritali hominem de plebe Dominica separare & vexare; statim à puero coelesti voce correptus, & spiritalibus fla∣gris emendatus, exulans ad centesimum, 〈◊〉〈◊〉 in