Page 14
EPISTOLA. VII. Cyprianus Presbyeris, & Diaconibus, Fratri∣bus carissimis, Salutem.
SALUTO vos, fratres carissimi, per Dei gratiam incolumis, op∣tans * 1.1 cito ad vos venire, ut desiderio tam meo quam vestro b 1.2 & om∣nium * 1.3 fratrum satisfiat. Oportet nos tamen paci communi con∣sulere, & interdum, quamvis cum taedio animi nostri, deesse vobis, ne praesentia nostri invidiam & violentiam gentilium provocet; & si∣mus * 1.4 auctores rumpendae pacis, qui magis quieti omnium consulere debemus. Quando ergo vos scripseritis rebus compositis me veni∣re debere, aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere ¶ 1.5, tunc ad vos veniam; ubi enim mihi aut melius possit esse, aut laetius, c 1.6 quam il∣lic, ubi me Deus & credere voluit & crescere ¶ 1.7? Viduarum & in∣firmorum & omnium pauperum curam peto diligenter habeatis; sed & peregrinis, si qui indigentes fuerint, sumtus suggeratis de quanti∣tate mea propria ¶ 1.8, quam apud Rogatianum compresbyterum no∣strum dimisi: quae quantitas ne forte jam universa erogata sit, misi eidem per Naricum Acoluthum ¶ 1.9 aliam portionem, ut largius & prom∣tius circa laborantes fiat operatio. Opto vos, fratres carissimi, sem∣per bene valere.