Iccirco enim, frater carissime, copiosum corpus est sacerdo∣tum concordiae mutuae glutino atque unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresin facere, & gregem Christi lacera∣re & vastare tentaverit, subveniant ceteri, & quasi pastores utiles & misericordes, oves Dominicas in gregem colligant. Quid enim si in mari portus aliquis munitionibus suis ruptis infestus & pericu∣losus esse navibus coeperit; nonne navigantes ad alios proximos portus naves suas dirigunt, ubi sit tutus & salutaris introitus & sta∣tio secura? aut si in via stabulum aliquod obsideri & teneri à latro∣nibus coeperit, ut quisquis ingressus fuerit, insidiantium illic 〈◊〉〈◊〉 capiatur; nonne commeantes, hac opinione comperta, staba∣la alia in itinere appetunt tutiora, ubi sint fida hospitia & recepta∣cula commeantibus tuta? Quod nunc esse apud nos debet, 〈◊〉〈◊〉 carissime, ut fratres nostros, qui vitatis Marciani scopulis petunt Ec∣clesiae portus salutares, suscipiamus ad nos promta & benigna hu∣manitate, & stabulum commeantibus praebeamus tale, quale est in Evangelio, quo à latronibus sauciati & vulnerati suscipi & soveri, & tutari ab stabulario possint.
Quae est enim major aut melior cura Praepositorum, quam di∣ligenti sollicitudine & medela salubri fovendis & conservandis ovi∣bus providere? cum Dominus loquatur & dicat: Quod infirma∣tum est, non confortastis: & quod male habuit, non corrobora∣stis: & quod tribulatum est, non consolidastis: & quod erravit, non revocastis: & quod periit, non inquisistis: & dispersae sunt oves meae eo quod non sint pastores, & factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri, & non fuit qui inquireret, neque qui revo∣caret. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, & inquiram oves meas de manibus eorum, & avertam eos ut non pascant oves meas, & jam non pascent eas, & extraham eas de ore eorum, & pascam eas cum judicio. Cum ergo pastoribus talibus per quos Dominicae oves negliguntur & pereunt sic Dominus com∣minetur; quid nos aliud facere oportet , frater carissime, quam colligendis & revocandis Christi ovibus exhibere diligentiam ple∣nam, & curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam; quando & Dominus in Evangelio moneat & Dicat: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Nam etsi pasto∣res multi sumus, unum tamen gregem pascimus , & oves universas quas Christus sanguine suo & passione quaesivit, colligere & fovere debemus; nec pati supplices & dolentes fratres nostros crudeli∣ter despici, & superba quorundam praesumtione calcari, cum scrip∣tum sit: Ille autem qui contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet, qui dilatavit tanquam inferi animam suam: & ejusmodi homines Dominus in Evangelio suo culpet & damnet, dicens: 〈◊〉〈◊〉 qui justificatis vos in conspectu hominum, Deus autem 〈◊〉〈◊〉