Page 165
EPISTOLA LXVI. Cyprianus qui & Thascius ¶ 1.1, Florentio cui & Pu∣piano, fratri, Salutem.
EGO te, frater, ¶ 1.2 credideram tandem jam ad poenitentiam con∣verti, * 1.3* 1.4 quod in praeteritum tam infanda, tam turpia, tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere, aut cre∣didisses. Porro autem etiam nunc in literis tuis animadverto eun∣dem te adhuc esse, qui prius fueras, a 1.5 eadem te de nobis credere, & in eo quod credideris perseverare; & ne forte claritatis & martyrii tui dignitas ¶ 1.6 nostra communicatione maculetur, in mores nostros di∣ligenter inquirere, & post Deum judicem qui sacerdotes sacit, te velle, non dicam de me, (quantus b 1.7 enim ego sum?) sed de Dei & Christi judicio judicare. Hoc est in Deum non credere, hoc est re∣bellem adversus Christum & adversus Evangelium ejus existere, ut cum ille dicat: Nonne duo passeres asse veneunt, & neuter eorum * 1.8 cadit in terram sine Patris voluntate? & probet majestas ejus & ve∣ritas sine conscientia & permissu Dei c 1.9 etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia ejus in Ecclesia ordinari? Nam credere quod indigni & incesti ¶ 1.10 sint qui ordinantur; quid ali∣ud est, d 1.11 quam credere quod non à Deo, nec per Deum sacerdotes ejus in Ecclesia constituantur? An putas majus esse de me meum, quam Dei testimonium? cum Dominus ipse doceat & dicat testimo∣nium non esse verum, si quis ipse de se testis existat, eo quod unus∣quisque utique e 1.12 sibi faveat, nec contra se aliquis infesta & adversa de∣promat; fides vero f 1.13 sincera sit veritatis, si in praedicationibus no∣stris ¶ 1.14 alius sit praedicator ac testis. Si testimonium, inquit, dixero * 1.15 de me; testimonium meum non est verum ¶ 1.16: alius est enim ¶ 1.17 qui te∣stis est de me. Quod si ipse g 1.18 Dominus, omnia postmodum judica∣turus, noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de judicio ac te∣stimonio Dei Patris probari: quanto magis hoc servos ejus observa∣re