EPISTOLA. LVI. Cyprianus Fortunato, Ahimnio, Optato, Privatiano, Donatulo & Felici, fratribus, Salutem.
SCRIPSISTIS mihi, fratres carissimi, quod cum in Capsensi * 1.1* 1.2 civitate ¶ 1.3 propter ordinationem Episcopi essetis, pertulerit ad vos a 1.4 Superius frater & collega noster: Ninum, Clementianum, Flo∣rum fratres nostros, qui in persecutione apprehensi prius fuerant, & nomen Domini confessi, violentiam magistratus ¶ 1.5 & b 1.6 populi fre∣mentis impetum vicerant; postmodum cum apud Proconsulem poe∣nis gravibus excruciarentur, vi c 1.7 tormentorum subactos esse, & de gra∣du gloriae, d 1.8 ad quam plena fidei virtute e 1.9 tendebant, diutinis cruci∣atibus excidisse: nec tamen post hunc gravem lapsum, non voluntate, sed necessitate f 1.10 susceptum ¶ 1.11, à poenitentia agenda per hoc triennium ¶ 1.12 destitisse. De quibus consulendum putastis an eos ad communicati∣onem jam fas esset admittere. Et quidem quod ad mei animi senten∣tiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non desuturam, quos constat stetisse in acie, g 1.13 nomen consessos esse ¶ 1.14: violentiam magistra∣tuum & populi furentis incursum, immobilis fidei h 1.15 obstinatione vi∣cisse, passos esse carcerem, diu inter minas Proconsulis & fremitum populi circumstantis, tormentis laniantibus ac longa iteratione i 1.16 cru∣ciantibus repugnasse: ut quod k 1.17 in novissima infirmitate carnis sub∣actum videtur, meritorum praecedentium defensione relevetur: & sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen l 1.18 debere nos eis & veniae locum claudere, atque eos à paterna pietate, & à nostra communicati∣one privare; quibus existimamus ad deprecandam clementiam Do∣mini posse sufficere, quod triennio jugiter ac dolenter, ut scribitis, cum summa poenitentiae lamentatione planxerunt. Certe non puto incaute & temere his pacem committi, quos videmus militiae suae for∣titudine, nec prius pugnae desuisse ¶ 1.19, & si acies etiam denuo venerit, gloriam suam posse reparare. Nam cum in Concilio placuerit poe∣nitentiam agentibus in infirmitatis periculo subveniri & pacem dari; debent utique in accipienda pace praecedere, quos videmus non ani∣mi infirmitate cecidisse, sed in praelio congressos & vulneratos, per imbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perfer∣re; maxime cum cupientibus mori non permitteretur occidi, sed tamdiu fessos tormenta laniarent, quamdiu non fidem, quae invicta