Sancti Cæcilii Cypriani Opera recognita & illustrata per Joannem Oxoniensem episcopum ; accedunt Annales Cyprianici, sive, Tredecim annorum ; quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia chronologice delineata per Joannem Cestriensem.
Cyprian, Saint, Bishop of Carthage., Pearson, John, 1613-1686. Annales Cyprianici., Fell, John, 1625-1686.
Page  94

EPISTOLA. L. Cornelius Cypriano Fratri, Salutem.

NE quid minus a ad poenam futuram hujus scelerati hominis ** deesset; prostratus virtutibus Dei (cum Maximus, & Lon∣ginus, & Machaeus inde fuissent expulsi) denuo resurrexit; & sicuti prioribus literis tibi, quas per Augendum confessorem misi, significavi; puto Nicostratum, & Novatum & Evaristum, & Primum, & b Dionysium illo jam pervenisse : Invigiletur ergo, ut omnibus coepiscopis nostris & fratribus innotescat; Nicostratum multorum criminum reum, & non solum patronae fuae carnali, cujus rationes ges∣sit, fraudes & rapinas fecisse; verum etiam, quod est illi ad perpetu∣am poenam reservatum , Ecclesiae deposita non modica abstulisse. Evaristum vero auctorem schismatis fuisse, & c succensorem plebi, cui ante praefuerat, Zetum in locum ejus episcopum esse constitutum. d Majora vero & graviora hic designavit, malitia & e inexplebili pra∣vitate sua, quam quae illic f apud suos semper exercuit, ut scias qua∣les duces & protectores, iste schismaticus & haereticus lateri suo sem∣per junctos g habeat .