Page 76
EPISTOLA. XXXIX. Cyprianus Presbyteris, & Diaconibus, & plebi universae, fratribus, salutem.
AGNOSCENDA & amplectenda sunt, fratres dilectissi∣mi, * 1.1* 1.2 beneficia divina, quibus Ecclesiam suam Dominus illustrare * 1.3 temporibus nostris & honestare dignatus est, comme∣atum dando bonis Confessoribus ¶ 1.4 suis & Martyribus gloriosis; ut qui sublimiter Christum confessi essent, Clerum postmodum Christi mini∣steriis Ecclesiasticis adornarent. Exultate itaque & gaudete a 1.5 no∣biscum lectis literis nostris, quibus ego & collegae mei, qui praesentes aderant, referimus ad vos ¶ 1.6, Celerinum fratrem nostrum virtutibus pariter & moribus gloriosum, Clero nostro non 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 gatione, sed divina dignatione conjunctum. Qui cum 〈◊〉〈◊〉 dubitaret ¶ 1.7, Ecclesiae ipsius admonitu & hortatu in visione per no∣ctem compulsus b 1.8 est ne negaret nobis suadentibus, c 1.9 cui plus li∣cuit, quae & coegit; quia nec fas fuerat nec decebat sine honore Ecclesiastico esse, quem sic Dominus honoravit coelestis gloriae dignitate. Hic ad temporis nostri praelium d 1.10 primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia ferven∣tia cum ipso infestationis principe & auctore congressus; dum inexpugnabili firmitate certaminis sui adversarium vincit, vincendi ceteris viam fecit; non brevi compendio vulnerum victor, sed ad∣haerentibus diu & e 1.11 permanentibus poenis longae colluctationis mira∣culo triumphator. Per decem & novem dies custodia carceris sep∣tus, in nervo ac ferro fuit. Sed posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Caro famis ac sitis diuturnitate contabuit; sed animam fide & virtute viventem, nutrimentis spiritalibus Deus pavit. Jacuit inter poenas poenis suis fortior, inclusus includenti∣bus major, jacens stantibus celsior, f 1.12 vincientibus firmior vinctus, 〈◊〉〈◊〉 judicantibus judicatus; & quamvis ligati nervo pedes ¶ 1.13 〈◊〉〈◊〉, calcatus serpens & obtritus & victus est. Lucent in corpore glorioso clara vulnerum signa; g 1.14 eminent & apparent in nervis ho∣minis, membris longa tabe consumtis, expressa vestigia. Sunt mag∣na, sunt mira, quae de virtutibus ejus ac laudibus fraternitas 〈◊〉〈◊〉. Et si aliquis Thomae similis extiterit, qui minus auribus credat; nec * 1.15