Page 69
EPISTOLA XXXV. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus Romae consistentibus fratribus, Salutem.
ET dilectio communis & ratio exposcit, fratres carissimi, nihil * 1.1* 1.2 conscientiae vestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem Ecclesiasticae administrationis commune consilium: nam posteaquam ad vos literas feci, quas misi per Saturum Lectorem, & Optatum Hypodiaconum fratres nostros, de a 1.3 quorundam prospecta temeritate ¶ 1.4, qui poenitentiam agere, & Deo satisfacere detrectant, literas ad me fecerunt; pacem non dan∣dam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes, quod di∣cant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in literis eorum, quarum exemplum ad vos transmisi, legetis. Simul quid & ego eis breviter interim rescripserim; sed & quales postea ad Clerum literas fece∣rim; ut scire possetis; hujus quoque rei exemplum vobis misi. Quod si ultra temeritas eorum nec meis nec vestris literis compressa fuerit, nec consiliis b 1.5 salutaribus obtemperaverit, agemus ea quae secundum Evangelium Dominus agere praecepit ¶ 1.6. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.