EPISTOLA. XXXIV. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus fra∣tribus, Salutem.
INTEGRE & cum disciplina fecistis, fratres carissimi, quod * 1.1* 1.2a 1.3 consilio Collegarum meorum qui praesentes erant, Gaio b 1.4 Didden∣si ¶ 1.5 Presbytero, & Diacono ejus censuistis non communicandum: qui communicando cum Lapsis, & offerendo oblationes eorum ¶ 1.6, in pravis erroribus suis frequenter deprehensi, & semel, atque iterum, secundum quod mihi scripsistis, à Collegis meis moniti ne hoc face∣rent, in praesumtione & audacia sua pertinaciter perstiterunt, deci∣pientes quosdam sratres ex plebe nostra; quibus nos omni c 1.7 humi∣litate consultum cupimus, & quorum saluti non d 1.8 adulatione com∣posita, sed sincera fide, prospicimus; ut vera poenitentia, & gemitu & dolore pleno e 1.9 Dominum deprecentur, quia scriptum est; Me∣mento * 1.10 unde cecideris, & age poenitentiam. Et iterum loquitur scriptura divina: sic dicit Dominus: Cum conversus gemueris, tunc * 1.11 salvaberis, & scies ubi fueris. Ingemiscere autem & agere poenitenti∣am quomodo possunt; quorum gemitibus & lacrymis intercedunt ¶ 1.12 quidam de Presbyteris, ut communicandum cum illis temere existi∣ment? nescientes f 1.13 quia scriptum est; Qui vos g 1.14 felices dicunt, in * 1.15