an talis debeat communicare nobiscum. Puto nec majestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congruere, ut pudor & honor Ecclesiae tam turpi & infami contagione foedetur. Nam cum in lege prohibeantur viri induere muliebrem vestem, & maledicti ejusmodi judicentur; quanto majoris est criminis, non tantum muli∣ebria indumenta accipere; sed & gestus quoque turpes, & molles, & muliebres, magisterio impudicae artis exprimere?
Nec excuset se quisquam si à theatro ipse cessaverit, cum tamen hoc ceteros doceat. Non potest enim videri cessasse, qui vicarios substi∣tuit, & qui pro se uno, plures succidaneos suggerit ; contra instituti∣onem Dei erudiens & docens, quemadmodum masculus frangatur in foeminam, & sexus arte mutetur; & diabolo divinum plasma maculanti, per corrupti atque enervati corporis delicta, placeatur. Quod si pe∣nuriam talis & necessitatem paupertatis obtendit; potest inter cete∣ros, qui alimentis Ecclesiae sustinentur, hujus quo{que} necessitas adjuvari; si tamen contentus fit frugalioribus, sed innocentibus cibis: nec putet salario se esse redimendum ut à peccatis cesset, quando hoc non nobis, sed sibi praestet. Ceterum quantum velit inde quaerat, qualis quaestus est qui de convivio Abraham, Isaac, & Jacob homines rapit, & male ac perniciose in seculo saginatos, ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. Et ideo quantum potes, eum ab hac pravi∣tate & dedecore, ad viam innocentiae, atque ad spem vitae suae revoca; ut sit contentus Ecclesiae sumtibus, parcioribus quidem, sed salutari∣bus. Quod si illic Ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet ali∣menta, poterit se ad nos transferre , & hic quod sibi ad victum atque ad vestitum i necessarium fuerit accipere; nec alios extra Ec∣clesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in Ecclesia discere. Opto te, fili carissime, semper bene valere.