Page 52
EPISTOLA XXVII. Cyprianus Presbyteris & a 1.1 Diaconibus Romae con∣sistentibus fratribus, Salutem.
POST b 1.2 factas ad vos literas, fratres carissimi, quibus actus * 1.3* 1.4 noster expositus, & disciplinae ac diligentiae quantulacunque ratio declarata est, aliud accessit, quod nec ipsum latere vos debuit. Nam frater noster Lucianus & ipse unus de Confessoribus, fide quidem calidus ¶ 1.5 & virtute c 1.6 robustus, sed minus Dominica le∣ctione fundatus, quaedam conatus est, d 1.7 imperiti jampridem se vulgi auctorem constituens, ut manu ejus scripti libelli gregatim multis no∣mine Pauli darentur; cum Mappalicus Martyr ¶ 1.8 cautus & verecun∣dus, legis ac disciplinae memor, nullas contra Evangelium literas fe∣cerit, sed tantum domestica pietate commotus matri suae & sorori, quae lap sae fuerant, mandaverit pacem dari: Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere constitutus, nullas ejusmodi literas emise∣rit. Lucianus vero non tantum Paulo adhuc in carcere posito ¶ 1.9 no∣mine illius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed & post ejus excessum eadem facere sub ejus nomine perseveravit, dicens hoc sibi ab e 1.10 illo mandatum; nesciens Domino magis quam conservo obtemperandum. Aurelii quoque adolescentis tormenta perpessi nomine libelli f 1.11 multi dati sunt, ejusdem Luciani manu scripti, quod literas ille non nosset. Cui rei ut aliquatenus posset obsisti, literas ad eos feci, quas ad vos sub Epistola priore transmisi; quibus petere & suadere non destiti, ut Dominicae legis, & Evangelii ratio tenere∣tur. Postquam vero ad eos literas misi, ut quasi moderatius aliquid & temperantius fieret, universorum Confessorum nomine idem Lucia∣nus Epistolam scripsit, qua pene omne vinculum fidei, & timor Dei, & mandatum Domini, & Evangelii sanctitas & firmitas solveretur. Scripsit enim omnium g 1.12 nomine, universis eos pacem dedisse; & hanc formam per me aliis Episcopis innotescere velle, cujus Epistolae ex∣emplum ad vos transmisi. Additum est plane: de quibus ratio constiterit, quid post commissum egerint. Quae res majorem nobis conflat invidiam, ut nos cum singulorum causas audire, & excutere coeperimus, videamur multis negare, quod se nunc omues jactant à Martyribus, & Confessoribus accepisse. Denique hujus seditionis origo jam coepit: h 1.13 nam in provincia nostra per aliquot civitates in Praepositos impetus i 1.14 per multitudinem factus est, & pacem k 1.15 quam semel cuncti à Martyribus & Confessoribus datam clamitabant, con∣festim sibi repraesentari coegerunt; territis & subactis Praepositis suis, qui ad resistendum minus virtute animi, & robore fidei praeva∣lebant.