Et quid egerim, loquuntur vobis Epistolae, pro tempori∣bus emissae numero tredecim, quas ad vos transmisi. In quibus nec Clero consilium, nec Confessoribus exhortatio, nec extorribus quando oportuit objurgatio, nec universae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam allocutio, & persuasio nostra defuit: quantum secun∣dum legem fidei, & timorem Dei, Domino suggerente, nostra medio∣critas potuit eniti. Posteaquam vero & tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc ut torquerentur inclusis, ad cor∣roborandos, & confirmandos eos noster sermo penetravit. Item cum comperissem eos, qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent , vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent ; exambire ad Martyres passim, Confessores quoque im∣portuna & gratiofa deprecatione corrumpere, ut sine ullo discrimine atque examine singulorum, darentur quotidie libellorum millia contra Evangelii legem; literas feci quibus Martyres & Confessores consilio meo quantum possem ad Dominica praecepta revocarem. Item Presbyteris & Diaconibus non defuit sacerdotii vigor , ut qui∣dam minus disciplinae memores, & temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare jam coeperant, comprimerentur, in∣tercedentibus nobis. Plebi quoque ipsi quantum potuimus animos composuimus, & ut Ecclesiastica disciplina servaretur, instruximus.
Postmodum vero cum quidam de Lapsis, sive sua sponte, sive aliquo incitatore, audaci flagitatione prorumperent, ut pacem sibi à Mar∣tyribus & Confessoribus promissam extorquere violento impetu ni∣terentur, de hoc etiam bis ad clerum literas feci, & legi eis mandavi, ut ad illorum violentiam interim quoquo genere mitigandam, si qui libello à Martyribus accepto de seculo excederent, exomologesi facta, & manu eis in poenitentiam imposita, cum pace sibi à Martyribus promissa ad Dominum remitterentur. Nec in hoc legem dedi, aut me auctorem temere constitui; sed cum videretur & honor Mar∣tyribus habendus, & eorum qui omnia turbare cupiebant impetus comprimendus, & praeterea vestra scripta legissem, quae huc ad cle∣rum nostrum per Clementium hypodiaconum nuper feceratis, ut iis, qui post lapsum infirmitate apprehensi essent, & poenitentes commu∣nicationem desiderarent, subveniretur: standum putavi & cum ve∣stra sententia, ne actus noster qui adunatus esse & consentire circa omnia debet, in aliquo discreparet. Plane ceterorum causas, quam∣vis libello à Martyribus accepto, differri mandavi; & in nostram praesentiam reservari: ut cum pace à Domino nobis data, plures Praepositi convenire in unum coeperimus, communicato etiam vobis∣cum