EPISTOLA. XIV. Cyprianus Presbyteris & Diaconis Fratribus, Salutem.
OPTAVERAM quidem, fratres carissimi, ut universum * 1.1* 1.2 Clerum nostrum integrum & incolumem meis literis saluta∣rem: sed quoniam infesta tempestas ¶ 1.3, quae plebem no∣stram * 1.4 ex maxima parte prostravit, b 1.5 hunc quoque addidit nostris do∣loribus cumulum, ut etiam Cleri portionem sua strage perstringeret: oramus Dominum, ut vos saltem, quos & in fide, & in virtute stare cognovimus, tutos quoque in posterum per divinam misericordiam sa∣lutemus. Et quanquam causa compelleret, ut ipse ad vos properare & venire deberem: primo cupiditate & desiderio vestri, quae res in votis meis summa est; tum deinde ut ea quae circa Ecclesiae c 1.6 guber∣naculum ¶ 1.7 utilitas communis exposcit, tractare simul & plurimorum consilio examinata limare possemus ¶ 1.8: tamen potius visum est adhuc interim latebram & quietem tenere, respectu utilitatum aliarum, quae ad pacem omnium nostrum pertinent & salutem, quarum vobis à Tertullo ¶ 1.9 fratre nostro carissimo ratio reddetur: qui pro d 1.10 cetera sua cura ¶ 1.11, quam e 1.12 impendens divinis operibus impertit, etiam hujus consilii auctor fuit, ut cautus & moderatus existerem, f nec me in con∣spectum publicum & maxime ejus loci, ubi totiens flagitatus ¶ 1.13 & quae∣situs fuissem, temere committerem. Fretus ergo & dilectione & religi∣one vestra, quam satis novi, his literis & hortor & mando: ut vos quo∣rum minime illic invidiosa & non adeo periculosa praesentia est, vice mea fungamini circa gerenda ea, quae administratio religiosa deposcit.
Habeatur interim quantum potest, & quo modo potest paupe∣rum * 1.14