unde extorris factus est regreditur, ut deprehensus non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat? Inflari aliquos, & tume∣re audio; cum scriptum fit: Noli altum sapere, sed time; si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Do∣minus noster sicut ovis ad victimam ductus est, & ficut agnus coram tondente fine voce, sic non aperuit os suum. Non sum, inquit, contumax, neque contradico. Dorsum meum posui ad flagella, & maxillas meas ad palmas. Faciem autem meam non averti à foe∣ditate sputorum. Et quisquam per ipsum nunc, atque in ipso vi∣vens, extollere se audet & superbire, immemor & factorum quae ille gessit, & mandatorum quae nobis vel per se, vel per Apostolos suos tradidit? Quod si non est major Domino suo servus; qui Dominum sequuntur; humiles & quieti, & taciturni vestigia ejus imitentur. quanto quisquis inferior fuerit, sublimior fiet, dicente Domino: Qui minimus fuerit in vobis, hic erit magnus.
Quid deinde illud? quam vobis execrandum debet videri, quod cum summo animi nostri gemitu & dolore cognovimus! Non 〈◊〉〈◊〉 qui Dei templa, & post confessionem sanctificata; & illustrata 〈◊〉〈◊〉 membra turpi & infami concubitu suo maculent, cubilia sua cum foeminis promiscua jungentes, quando & si stuprum conscientiae eorum defit, hoc ipso grande crimen est, quod illorum scandalo in aliorum ruinas exempla nascuntur.
Contentiones quoque & aemulationes inter vos nullas esse opor∣tet, cum pacem suam nobis dimiserit Dominus, & scriptum sit: Diliges proximum tuum tanquam te. Si autem mordetis & in∣cufatis invicem: videte ne consumamini ab invicem. A convi∣tiis etiam & maledictis, quaeso vos abstinete: quia maledici reg∣num Dei non consequuntur, & lingua, quae Christum confessa est, incolumis & pura cum suo honore servanda est. Nam qui paci∣fica, & bona, & justa secundum praeceptum Christi loquitur, Christum quotidie confitetur. Seculo renunciaveramus cum baptizati sumus: sed nunc vere renunciavimus seculo, quando tentati, & probati à Deo; nostra omnia relinquentes, Dominum secuti sumus, & sideac timore ejus stamus & vivimus. Corroboremus nos exhortationi∣bus mutuis, & magis ac magis proficiamus in Domino: ut cum pro sua misericordia pacem fecerit, quam se facturum repromittit, novi &