V.
Baptisma, quod dant haeretici & schismatici, non esse verum; ubi∣que * 1.1 in scripturis sanctis declaratum est. Quoniam ipsi praepositi eorum salsi Christi sunt c 1.2, & falsi prophetae, dicente Domino per So∣lomonem: Qui fidens est in falsis ¶ 1.3, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. d 1.4 Deserit enim vias vineae suae, à e 1.5 semi∣tis vero agelli sui erravit. Ingreditur autem per avia loca atque ari∣da, * 1.6 & f 1.7 terram destinatam in sitim: g 1.8 contrahit autem manibus in∣fructuosa. Et iterum: h 1.9 ab aqua aliena abstine te, & de fonte alie∣no * 1.10 ne biberis, ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni vitae. Et in Evangelio divina sua voce Dominus noster Jesus Chri∣stus locutus est, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, * 1.11 non potcst introire in regnum Dei. Hic est spiritus qui ab initio fe∣rebatur * 1.12 super aquam. Neque enim spiritus sine aqua operari po∣test, neque aqua sine spiritu. Male ergo sibi quidam interpretantur, ut dicant, quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipi∣ant, & sic recipiantur; cum manifestum sit utroque sacramento de∣bere eos renasci in Ecclesia Catholica. Tunc quippe poterunt filii Dei esse, dicente Apostolo: Curantes servare unitatem spiritus in * 1.13 conjunctione pacis: unum corpus, & unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae: unus Dominus, una fides, unum bap∣tisma, unus Deus. Haec omnia Ecclesia Catholica loquitur. Et iterum in i 1.14 Evangelio Dominus dicit: Quod natum est de carne, caro est: & * 1.15 quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est, & de Deo natus ¶ 1.16 est. Ergo omnes haeretici & schismatici, omnia quaecunque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo: Manifesta enim sunt opera * 1.17 carnis, quae sunt, fornicationes, immunditiae, incestum, idololatriae, veneficia, inimicitiae, certamina, zelus, ira, divisiones, haereses, & his fimilia; de quibus praedixi vobis, sicut praedico, quoniam quicunquc haec faciunt, regnum k 1.18 Dei non haereditabunt. l 1.19 Condemnat aeque Apostolus cum omnibus malis m 1.20 & eos qui divisionem faciunt, hoc est, schismaticos & haereticos. Nisi ergo acceperint baptisma salu∣tare in Ecclesia Catholica quae una est, salvi esse non possunt; sed cum carnalibus in n 1.21 judicio Domini Christi damnabuntur.