Page 221
D. CAECILII CYPRIANI DE ZELO ET LIVORE ¶ 1.1.
ZElare quod a 1.2 bonum videas, & invidere melioribus, leve apud * 1.3 quosdam & modicum crimen videtur, fratres dilectissimi; * 1.4 dumque existimatur leve esse & modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur, & fit coeca & occulta pernicies: quae dum minus perspicitur ut caveri à b 1.5 providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit. Porro * 1.6 autem Dominus prudentes esse nos jussit, & cauta sollicitudine vigi∣lare * 1.7 praecepit; ne adversarius vigilans c 1.8 semper, & semper insidians ubi in pectus d 1.9 obrepserit, de scintillis conflet incendia, de parvis maxima exaggeret; & dum remissis & incautis leniore aura & flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis, ruinas fidei & salutis, ac vitae naufragia moliatur. Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus viribus elaborandum, ut inimico saevien∣ti, & jacula sua in omnes corporis e 1.10 partes, quibus percuti & vulne∣rari possumus dirigenti; sollicita, & plena vigilantia repugnemus, se∣cundum quod Petrus Apostolus in epistola sua praemonet & docet; dicens: Sobrii estote & vigilate, quia adversarius vester diabolus * 1.11 tanquam leo rugiens circuit, f 1.12 aliquem devorare quaerens ¶ 1.13. Circuit ille nos singulos, & tanquam hostis, clausos obsidens, muros explo∣rat, & tentat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis, & minus fida, cujus aditu ad interiora penettetur. Offert oculis g 1.14 formas illices, & faciles h 1.15 voluptates, ut visu destruat castitatem. Aures i 1.16 per canoram musicam tentat, ut soni dulcioris auditu solvat & mol∣liat Christianum vigorem. Linguam convicio provocat, manum in∣juriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat: ut fraudatorem faciat, lucra opponit injusta: ut animam pecunia k 1.17 capiat, ingerit perniciosa compendia: honores terrenos promittit, ut coelestes adi∣mat: ostentat falsa, ut vera subripiat: & cum latenter non potest faliere, exerte l 1.18 atque aperte minatur: terrorem turbidae persecu∣tionis