Page 121
D. CAECILII CYPRIANI DE LAPSIS ¶ 1.1.
PAx ecce dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est: & quod dif∣ficile nuper incredulis, ac perfidis impossibile videbatur, ope * 1.2 atque 〈◊〉〈◊〉 divina securitas nostra reparata est. In laetiti∣am mentes redeunt, & tempestate pressurae ac a 1.3 nube & caligine discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, & beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda, quam∣vis agere gratias b 1.4 nostra vox nec in persecutione cessaverit. Neque enim tantum inimico licere potest, ut c 1.5 non qui Dominum toto cor∣de, & anima, & virtute diligimus, benedictiones ejus & laudes sem∣per & ubique cum gloria praedicemus. Exoptatus d 1.6 votis omnium dies venit, & post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Do∣mini luce radiatus mundus e 1.7 eluxit.
Confessores praeconio f 1.8 boni nominis claros, & virtutis ac fidei * 1.9 laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhae∣rentes, desideratos diu inexplebili cupiditate complectimur. Ad. est militum Christi cohors candida ¶ 1.10 qui persecutionis urgentis fe∣rociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patien∣tiam carceris; armati ad tolerantiam mortis: g 1.11 repugnastis fortiter seculo, spectaculum gloriosum praebuistis h 1.12 Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. Religiosa vox i 1.13 Christum locuta est, in quem se semel credidisse confessa est. Illustres manus quae non nisi divinis operibus assueverant, k 1.14 sacrificiis sacrilegis restiterunt. Sanctificata ora coelestibus cibis, post corpus & sanguinem Domini, prosana