Deum venimus. Joannes nos excitat & hortatur spiritali & coe∣lesti voce contestans: Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Pa∣tris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia car∣nis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est à Patre, sed ex concupiscentia seculi. Et mundus transibit & con∣cupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in ae∣ternum, quo modo & Deus manet in aeternum. AEterna igitur & di∣vina sectanda sunt, & omnia de Dei voluntate facienda sunt, ut Domini nostri vestigia,, & magisteria sectemur, qui monuit & dixit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Quod si non est major Domino suo servus, & li∣beratori debet obsequium liberatus; qui esse cupimus Christiani, debemus quod Christus fecit, imitari. Scriptum est, & legitur, & auditur, & in exemplum nostri Ecclesiae ore celebratur: Qui dicit se in Christo manere, debet quo modo ille ambulavit & ipse ambulare: Ambulandum est igitur vestigiis paribus, aemula ingressione niten∣dum est. Tunc respondet ad fidem nominis, sectatio veritatis, & credenti praemium datur, si quod creditur, & geratur. Locu∣pletem te dicis & divitem, sed divitiis tuis Paulus occurrit, & ad cul∣tum atque ornatum tuum justo fine moderandum, sua voce praescri∣bit. Sint, inquit, mulieres cum verecundia & pudicitia componen∣tes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem. Item Petrus ad haec eadem praecepta, consentit, & dicit: Sit in muliere non exterior ornamenti, aut auri, aut vestis cultus, sed cultus cordis. Quod si illi mulieres quoque admonent coercendas, & ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas, quae excusare cultus suos soleant per maritum: quan∣toid magis observare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competat venia; nec derivari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine? Locupletem te dicis & divitem: sed non omne quod potest, debet & fieri; nec desideria prolixa, & de seculi ambitione nascentia, ultra honorem ac pudorem virginitatis extendi, cum scriptum sit: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Om∣nia licent, sed non omnia aedificant.
Caeterum si tu te sumtuosius comas, & per publicum notabiliter incedas, oculos in te juventutis illicias, suspiria adolescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, suspirandi fomenta succendas, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas, & velut gla∣dium te & venenum videntibus praebeas; excusari non potes quasi mente casta sis & pudica. Redarguit te cultus improbus & impudi∣cus ornatus, nec computari jam potes inter puellas & virgines Chri∣sti,