34. Fidelem gentiliter vivere non oportere .
35. Deum ad hoc patientem esse, ut nos poeniteat peccati no∣stri & reformemur.
36. Mulierem ornari seculariter non debere.
37. Fidelem non oportere ob alia delicta, nisi ob nomen so∣lum puniri.
38. Servum Dei innocentem esse debere, ne incidat in poenam secularem.
39. Datum nobis esse exemplum vivendi in Christo.
40. Non jactanter nec tumultuose operandum.
41. Inepte & scurriliter non loquendum.
42. Fidem in totum prodesse, & tantum nos posse, quantum credimus.
43. Posse eum statim consequi qui vere crediderit.
44. Fideles inter se disceptantes, non debere gentilem judicem experiri.
45. Spem futurorum esse, & ideo fidelem circa ea quae promissa sunt, patientem esse debere.
46. Mulierem in Ecclesia tacere debere.
47. Delicto & merito nostro fieri ut laboremus, nec Dei opem in omnibus sentiamus.
48. Non foenerandum.
49. Inimicos quoque diligendos.
50. Sacramentum fidei non esse profanandum.
51. Quod nemo in opere suo extolli debeat.
52. Credendi vel non credendi libertatem in arbitrio positam.
53. Dei arcana perspici non posse, & idcirco fidem nostram simplicem esse debere.
54. Neminem sine sorde & sine peccato esse.
55. Non hominibus, sed Deo placendum.
56. Deum nihil latere ex his quae geruntur.
57. Fidelem emendari & reservari.
58. Neminem contristari morte debere, cum sit in vivendo la∣bor & periculum, in in moriendo pax & resurgendi securitas.
59. De idolis quae gentiles deos putant.
60. Ciborum nimiam concupiscentiam non appetendam.
61. Possidendi concupiscentiam & pecuniam non appetendam.
62. Matrimonium cum gentilibus non jungendum.
63. Grave delictum esse fornicationis.
64. Quae sint carnalia, quae mortem pariant; & quae spiritalia, quae ad vitam ducant .
65. Omnia delicta in baptismo deponi.
66. Disciplinam Dei in Ecclesiasticis praeceptis observandam.
67. Praedictum, quod disciplinam sanam aspernaturi essent.
68. Recedendum ab eo qui inordinate , & contra discipli∣nam vivat.
69. Non in sapientia mundi, nec in eloquentia esse regnum Dei, sed in fide crucis, & virtute conversationis.
70. Parentibus obsequendum.