Page 53
CAPITULA LIBRI TERTII.
1. De bono operis a 1.1 & misericordiae.
2. In opere & eleemosynis, etiamsi per mediocritatem minus fiat, ipsam b 1.2 voluntatem satis esse.
3. Agapen & dilectionem fraternam religiose & firmiter ex∣ercendam.
4. In nullo gloriandum quando nostrum nihil sit.
5. Humilitatem & quietem in omnibus tenendam.
6. Bonos quosque c 1.3 & justos plus d 1.4 laborare, sed tolerare debe∣re quia probantur.
7. Non contristandum e 1.5 Spiritum sanctum, quem accepimus.
8. Iracundiam vincendam esse, ne cogat delinquere.
9. Invicem se sratres sustinere debere.
10. In Deum f 1.6 solum sidendum, & in ipso gloriandum.
11. Eum qui fidem consecutus est, exposito g 1.7 priore homine, coe∣lestia tantum & spiritalia cogitare debere, nec attendere ad seculum cui jam renunciavit h 1.8.
12. Non jurandum.
13. Non maledicendum.
14. Nunquam mussitandum, sed circa omnia quae accidunt i 1.9 be∣nedicendum Deum.
15. Ad hoc tentari homines à Deo, ut probentur k 1.10.
16. De bono Martyrii.
17. Minora esse quae in seculo patimur, quam sit praemium quod promissum est.
18. Dilectioni Dei ac Christi nihil praeponendum.
19. Voluntati non nostrae, sed Dei obtemperandum.
20. Fundamentum, & firmamentum spei, & sidei esse l 1.11 timorem.
21. Non temere de altero judicandum.
22. Accepta injuria m 1.12 remittendum & ignoscendum.
23. Vicem malis non reddendam.
24. Non posse ad patrem n 1.13 perveniri, nisi per Filium ejus Jesum Christum.
25. Ad regnum Dei nisi baptizatus & renatus quis fuerit, per∣venire non posse.
26. Parum esse baptizari & Eucharistiam accipere, nisi quis factis & opere prosiciat.
27. Baptizatum quoque gratiam perdere, quam consecutus o 1.14 sit, nisi innocentiam servet.
28. Non posse in Ecclesia remitti ei, qui in Deum deliquerit.
29. De odio nominis ante praedictum.
30. Quod quis Deo voverit, cito reddendum.
31. Eum qui non crediderit, jam judicatum esse.
32. De bono virginitatis & continentiae.
33. Nihil patrem judicare, sed filium; & patrem ab eo non honorificari, à quo non honorificetur p 1.15 filius.