Page 20
D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum ad Quirinum ADVERSUS JUDAEOS LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
IN Exodo populus ad Aaron: Exsurge b 1.1, & fac nobis deos qui * 1.2* 1.3 nos praecedant; quia Moyses vir c 1.4 hic qui nos ¶ 1.5 ejecit de AEgypto, quid ei acciderit, non scimus. Item illic Moyses ad Dominum: * 1.6 Precor, ait, Domine d 1.7, deliquit populus hic delictum grande e 1.8: fecerunt sibi deos aureos & argenteos, & nunc si dimittis ei deli∣ctum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam 〈◊〉〈◊〉 am de libro meo. Item in Deuteronomio: Sacrificaverunt 〈◊〉〈◊〉 & non deo. Item libro Judicum: & fecerunt filii Israel malig∣num f 1.9* 1.10 coram Domino Deo patrum suorum, qui ejecit eos de terra * 1.11 AEgypti, & secuti sunt Deos gentium g 1.12, quae circa illos sunt h 1.13; & offenderunt Dominum i 1.14, & reliquerunt Deum & servierunt Baal. Item illic: Et adjecerunt filii Israel iterum facere k 1.15 malignum coram * 1.16 Domino, & servierunt Baal & Diis alienigenarum, & reliquerunt Do∣minum, & non servlerunt illi. Item apud Malachiam l 1.17¶ 1.18 Dere∣lictus est Juda, & abominatio facta est in Israel & in Hierusalem; quo∣niam * 1.19 profanavit Judas fancta Domini in quibus dilexit, & affectavit Deos alienos. Exterminabit Dominus hominem qui facit haec, & humilis efficietur in tabernaculis Jacob.
II. Apud Hieremiam Dominus dicit. Misi ad vos servos meos * 1.20* 1.21 prophetas, ante lucem mittebam (& non audiebatis m 1.22 me, neque * 1.23 intendebatis auribus. vestris) dicens: Convertatur unusque à via sua mala, & à nequissimis affectationibus n 1.24 vestris; & habitabitis in terra ista, quam dedi vobis & patribus vestris à seculo & usque in secula. Item illic: Nolite ambulare post Deos alienos ut serviatis eis, & ne adoraveritis eos o 1.25, & ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad p 1.26 disperdendos vos; & non audistis me. Item in Basileion ¶ 1.27q 1.28 libro tertio, Helias ad Dominum: r 1.29 AEmulando aemulatus