manifestus. Quod autem hoc Judaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiae & intelligen∣tiae caecitate multati, ut qui vita indigni essent, haberent vitam ante oculos, nec viderent.
Itaque cum Christus Jesus, secundum à prophetis ante praedicta, verbo & vocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyti∣cos restringeret, leprosos purgaret, illuminaret caecos, claudis gres∣sum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi elementa famulari, servire ventos, maria obedire, inferos cedere: Judaei qui illum cre∣diderant hominem 〈◊〉〈◊〉 de humilitate carnis & corporis; existi∣mabant magum, de licentia potestatis. Hunc magistri eorum at∣que primores, hoc est, quos & doctrina ille, & sapientia revincebat, accensi ira & indignatione provocati, postremo detentum, Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat, tradiderunt; crucem ejus & mortem, suffragiis violentis ac pertinacibus flagitan∣tes. Hoc eos facturos & ipse praedixerat, & prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat; oportere illum pati, non ut sentiret tantum mortem , sed ut vinceret; & cum passus esset, ad superos de∣nuo regredi, ut vim divinae majestatis ostenderet. Fidem itaque rerum cursus implevit. Nam & crucisixus, praevento carnificis of∣ficio spiritum sponte dimisit, & die tertio rursus à mortuis sponte surrexit. Apparuit discipulis suis talis ut fuerat, agnoscendum se videntibus praebuit; simul junctus, & substantiae corporalis fir mitate conspicuus, ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad praecep∣ta vitalia instrui possent, & discerent quae docerent. Tunc in coe∣lum circumfusa nube sublatus est: ut hominem quem dilexit, quem induit, quem à morte protexit, ad patrem victor imponeret, jam venturus è coelo ad poenam diaboli, & ad censuram generis humani, ultoris vigore, & judicis potestate; per orbem vero discipuli magi∣stro & Deo monente diffusi, praecepta Dei in salutem darent , ab er∣rore tenebrarum ad viam lucis adducerent , caecos & ignaros ad ag∣nitionem veritatis ocularent . Ac ne esset probatio minus solida, & de Christo delicata confessio; per tormenta, per cruces, per multa poenalum genera tentantur. Dolor qui veritatis testis est, admove∣tur; ut Christus Dei filius, qui hominibus ad vitam datus creditur, non tantum praeconio vocis, sed & passionis testimonio praedica∣retur . Hunc igitur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus iti∣neris ducem, lucis principem, salutis auctorem, coelum pariter & pa∣trem, quaerentibus & credentibus pollicentem. Quod est Christus, erimus Christiani, si Christum fuerimus imitati.