Page 47
Valeriano II. & Gallieno. COSS.
A. D. CCLIV.
Period. Jul. 〈◊〉〈◊〉
VAlerianus anno priore imperium adep∣tus, & consul suffectus, hunc annum ex more aperuit, & Fastos reseravit factus Consul ordinarius cum Collega filio suo Gallie∣no. Nota iterati à Valeriano Consulatus apud Cassiodorum desideratur; sed in aliis Fastis longe accuratioribus exprimitur. Baronius au∣tem hic observat manifestum esse, anno hoc, quo Gallienus primum Consul fuit, numerari coeptum tertium imperii; probatque nummis duobus a∣pud Adolphum: quorum primus est, Imp. Gallienus P. F. Aug. G. M. P. M. TR. P. III. Cos. & quidem male expressus, aut adulte rinus, quod potius reor. Ipse enim Adolphus eum noluit ad primum Gallieni Consulatum adducere, cum quo stare nullo modo potuit; ad secundum au∣tem produxit, sub quo cum iterati Consulatus nota admitti posset. Posteriori enim secundi Consulatus parte Gallienus annum imperii ter∣tium inchoavit. Sine qua nota si recipiatur, re∣liqui ejus omnes nummi protenus rejiciendi sunt. Inscriptio Graeca extat apud Goltzium, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & Latina. Imp. C. P. Lic. Gallienus Aug. P. TR. P. Cos. Utraque autem clare significat pri∣mum Tribunitiae potestatis annum aliquam 〈◊〉〈◊〉 Consulatus Gallieni partem occupasse. Rur∣sus Graece, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 TO B. & Latine, Imp. C. P. Lic. Gallie∣nus P. Aug. TR. P. II. Cos. II. Unde constat se∣cundum Trib. pot. annum aliquam secundi Con∣sulatus partem attigisse. Jam vero cum primus Tribunitiae potestatis annis primi Consulatus, & 〈◊〉〈◊〉 secundi partem necessario occupasse dicendus sit; tertius Tribunitiae potestatis annus à primo Consulatu Gallieni prorsus excluditur. Idem demonstratur ex Inscriptionibus Valeria∣ni; 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 TO B. & TR. P. Cos. II. Haec enim vera esse non possunt admisso illo Baronii num∣mo; nisi statuamus Gallienum filium vel bien∣nio, vel uno saltem anno, ante patrem Valeria∣num imperium tenuisse. Iisdem argumentis ex summo unmismatum consensu ductis, secundus ille nummus pro quarto Trib. pot. anno cum se∣cundo Gallieni Consulatu à Baronio laudatus refutatur. Hic igitur annus non est Valeriani aut Gallieni imperii tertius, sed partim primus, partim secundus.
II. Ipso hujus anni initio Florentius Pupianus, I piscopus, ut videtur, Africanus, qui sub perse∣cutione Decii praeclaram confessionem fecerat, & postea parti Novatiani adhaeserat, multaque 〈◊〉〈◊〉 atque turpia Cypriano, Novatianis ac Felicissimi factioni nimis credulus, objecerat; ad Cyprianum literas dat, quibus signisicat se ve∣terem suam de eo tanquam Episeopatu indigno opinionem adhuc retinere. Arrogantiam at∣que superbiam, ei exprobrat, dum Sacerdote humiles esse debere monet. Scrupulum sibi tol∣lendum de animo dixit, quo credidit omnes cum eo communicantes polluto ejus ore pollu∣tos esse; denique asserit Ecclesiam propter Cy∣prianum portionem sui in disperso habere, ac si 〈◊〉〈◊〉 unica schismatis cansa fuisset. His literis 〈◊〉〈◊〉 Cyprianus 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 fexta, ae pro 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 puritate 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 Pupianum acriter & veaementer corripit; innocentiam suam ordinationemque copiose defendit; 〈◊〉〈◊〉 autem 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 E∣piscopi, & judicem judies ad tempus a Deo da∣ti 〈◊〉〈◊〉 ostendit. Ante hunc annum Re∣sponsum hoc ad Pupiani literas non seriptum esse satis certo colligitur, tum quod longum tem∣pus intercessisse significat ex quo pupianus tam turpie de Cypriano concepisset; tum quod se quo die advenientes singulos cum voto & gau∣dio 〈◊〉〈◊〉 dicat; tum denique quod sexto E∣piscopatus sui anno haec se scripsisse profitea∣tur.
III. Interim Basilides in Hispania jure ac me∣rito depositus, cum videret in sedem suam Sa∣binum 〈◊〉〈◊〉 Romam contendit, & Ste∣phanum 〈◊〉〈◊〉 adit, ut cum eo communi∣cans 〈◊〉〈◊〉 suo restitui posset. Unde pro more suo Illust. Cardinalis. Videas, inquit, hoc exemplo antiquissimum usum Ecclesiae ex remotissi∣mis Orbis partibus 〈◊〉〈◊〉 qui aliquid injusti a Collegis passos esse praetexerent, provocare solere ad Romanum Pontisicem, tanquam primarium Fccle∣siae universalis Antissitem. Quasi vero Hispania inter partes Orbis ab urbe Roma remotisfimas numerari debear; aut antiquitas usus 〈◊〉〈◊〉 hinc demonstrari posset, quem ne quidem post annos septuaginta obtinuisse ex quinto Canone Niceni 〈◊〉〈◊〉 intelligitur, quemque in causa Fortunati paulo ante Cyprianus tam acriter ex∣agitaverat atque reprobaverat. Basilides qui∣dem per fallaciam, obreptionem, & circumven∣tionem à Stephano nimis incauto atque negli∣gente obtinuerat, 〈◊〉〈◊〉 Episcopo adhuc habe∣retur. Unde aliqui Episcopi Hispani deificam disciplinam negligendam putantes, cum Basi∣lide & Martiale communicabant. Quamobrem Felix presbyter cum plebibus consistentibus ad Legionem & Asturicae, & Laelius Diaconus cum plebeEmeritae consistente ad Cyprianum & Syno∣dum post Pascha pro more congregatam Car∣thagine, literas, dant, mittuntque per Felicem & Sabinum, Episcopos loco Basilidis & Martia∣lis nuper constitutos: 〈◊〉〈◊〉 suas literas ad∣junxit Felix de Caesaraugusta Episcopus. Horum literis in Synodo lectis, Cyprianus & Episcopi Africani statuunt abini ordinatiouem legiti∣mam fuisse, & ratam esse debere, Basilidem in Episcopatum injuste impositum esse, neminem se cum Basilide & Martiale profanis & maculatis Sacerdotibus communicatione sacrilega misce∣re debere.