Page 33
Gallo II. & Volusiano. COSS.
A. D. CCLII.
Period. Jul. 4965.
HAnc seriem Consulum interturbat Baro∣nius, & contra omnes Fastos Decium III. & Gratum II. ex Actis Pionii interpo∣nit. Imo ubicunque in Actis martyrii passus ali∣quis Decio & Grato Coss. dicitur, de hoc Consu∣latu interpretatur; quia, inquit, prior Consulatus 〈◊〉〈◊〉 cumGrato primum ante Philippi obitum conti∣git, quo nondum persecutio aliqua in Occidente Chri∣stianos vexabat. Ita erroribus errores cumulat, & dum Decium, se & Grato Coss. imperasse ne∣gat, Gratum iterum una cum Decio Consulem creat, & innumeros sub Decio passos esse Mar∣tyres tradit, postquam Decius ipse periisset: imo ex Actis martyrum expeditionem Decii in Per∣sas refert, & partam de Persis ingentem victo∣riam ope Mercurii hominis Christiani narrat, & persecutionem acrius illic à Decio exercitam tradit, ipso Mercurio & Persis Christianis, qui in ejus manus devenerant, occisis. Quae quidem fabula omnibus historiae monumentis repugnat, & Baronio maxime indigna fuit, qui Decii impe∣rio annum tantummodo unum cum tribus men∣sibus tribuit. Quando enim motus in Gallia pacavit, quando persecutioni Romae saevienti ipse interfuit, quando ibidem moenia instituit atque dedicavit, quando Hetruscum in Illy∣rios praemisit, quando Priscum in Macedonia, Valentem in Illyrico oppressit, quando ad Ta∣naidos ripas accessit, si primo imperii sui anno comparato exercitu bellum susceperit adversus Persas, & ingenti in Perfide victoria potitus se∣verissime Christianos Persas persecutus sit, & uno tantum anno cum tribus mensibus imperave∣rit? Neque haec aliunde quam ex Actis Marty∣rum minime probatis haurire potuit Annalium conditor: quae eorum Auctores ex verbis Hiero∣nymi male intellectis primum commenti esse videntur. Ille enim in vita Pauli eremitae haec habet. Sub Decio & Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Roma & Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud AEgyptum & Thebaida Ecclesias tempestas saeva populata est. Quae ab eo minus accurate & distincte scripta, ut in Praefatione monuimus, male à posteris accep∣ta sunt, quasi Decius & Valerianus eodem tem∣pore Ecclesiam persecuti essent. Inde liber Pon∣tificum sub Decio Cornelium tradit Centum∣cellas missum, ab eodem Romam revocatum, & ibi decollatum esse; & Acta martyrii mutuos inter Cornelium & Decium sermones recitant. Inde Sixtum Pontificem sub Decio Imperatore & Valeriano praefecto passum esse volunt, & Laurentium Diaconum cum eodem Imperatore congressum omni tormentorum genere coram ipso miseris modis laniatum fuisse. Inde Mar∣tyrum Persarum ipso Decio praesente passiones enarrant, qui Persidem fortasse nunquam, cer∣te postquam Imperator factus est, non vidit. Et pessime hunc locum accepit Baronius, qui Hieronymum ea de causa Decio Valerianum apposuisse ait, quod Decio in Persas proficiscente Valerianus Romae Principis vicem ageret, & Christi∣anos edictis exagitaret, cum nec profectionis Decii in Persas, nec edictorum Valeriani sub Decio ulla in Historia vestigia supersint, imo e∣dictorum ejus adversus Christianos nulla mentio facta sit antequam ipse exercitum pararet ad∣versus Persas, Decio jamjam ante sexennium de∣functo ne{que} ille primo Decii anno Romae ex cen∣soria potestate Principis vicem agere potuerit, qui non est Censor factus ante tertium imperii Deciani annum, cum ipse absens in contubernio Decii esset, & quidem paulo ante caedem e∣jus.
II. Interim novimus ex Codice Justinianeo AEmiliano & Aquilino Coss. Decium imperio potitum esse; novimus ex sex Constitutionibus Decio & Grato Coss. propositis, eum tunc impe∣rium administrasse; novimus ex Fastis, Inscrip∣tionibus & Historia eum cum Decio Hetrusco consulatum gessisse: Grati autem secundum Consulatum cum Decio nusquam legimus nisi in Annalibus Illust. Cardinalis. Facessant igitur hi novi Consules, ex mustaceo eruti, & Fastis importune inserti; dum sub Gallo II. & Volu∣siano quid hoc an. gestum est inquirimus. Quan∣quam Baronius nec hunc titulum probat, quem Fasti agnoscunt; sed adscribi vult Gallo & Vo∣lusiano secundum Coss. afferitque ambos simul se∣cundum Consulatum gessisse. Sed Georgius Syn∣cellus, aut apud eum Eusebius, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ut ejus verba exhibet Scaliger: sed ali∣ter Goar mirus Scaligeri censor, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 legit, & interpretatur. Gallum quen∣dam Exconsulem, & cum eo Volusianum Decii filium milites salutant Imperatorem. Tu lege 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Volusianus enim non Decii, sed Galli filius fuit. Et ita quidem legi debuit, si ve∣ritas quaerenda esset. Sed opinor, Eusebii ver∣ba ea non sunt, sed Syncelli, qui rursus Volusia∣num Decii filium, quod & sequiores Graeci re∣rum Romanarum ignari facere solebant. Ut Scholiastes ad Dionysii Alexandrini Canones, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Gallus igitur qui diu ante Consul fuerat, hoc anno Consulatum iniit secundum, & cum eo Volusianus primum. Verum ex antiquis numismatum Inscriptionibus, inquit Annalista, ambos simul secundum Consula∣tum gessisse colligitur, quibus secundus Consulatus, cum Tribunit a potestate secundo repetita ponitur. Imo vero inde colligi non debuit utrumque si∣mul secundum Consulatum gessisse, sed hoc tantum, utrumque intra primum imperii bienni∣um secundum Consulem fuisse. Quod certe ve∣rum est: & ex utriusque nummis clare patet Gallum primo imperii sui anno secundum Con∣sulatum gessisse. Ita nummus Graecus apud