Decio II. & Grato. COSS.
A. D. CCL.
Period. Jul. 4963.
I. Accuratiores Fasti exhibent hoc anno Decium II. & Gratum Consules, ut In∣diculus & Catalogus à Bucherio editi, & Fasti Idatiani. Sed iterati honoris notam in Decio Victorius & Cassiodorus, ut saepe solent, omiserunt. Unde Annalium conditor primum Decio non minus quam Grato hunc Consula∣tum assignat, & Consulatum Decii secundum cum Grato putat fuisse suffectum, errore mani∣festo. Nam in Codice Justinianeo lib. 3. tit. 22. Rescriptum Decii Imperatoris extat. Datum Decio II. & Grato Coss. Unde emendanda & huic rei accommodanda est subscriptio lib. 7. tit. 32. PP. V. Kal. Aprilis, Decio A. V. Grato Coss. Nam loco posteriori pro V. legendum est, duabus virgulis solutis, II. Emendatio certa est: Decius enim nunquam quintum Consulatum attigit. Similis menda pariter tollenda est Cod. lib. 7. tit. 57. Gordiano A. V. & 〈◊〉〈◊〉 Coss. ubi legendum est, Gordiano A. II. Gordianus enim Augustus secundum Consul cum Pompeiano fuit, nec un∣quam tertium Consulatum iniit, nedum quin∣tum. Alia etiam Constitutio pariter emendanda lib. 8. tit. 54. PP. Non Martii Decio A. I. & Grato Coss. Pro. I. enim quin legendum sit II. du∣bitari non potest, quia nota unitatis Consula∣tui nunquam apponitur: sed Consulatus sine nota pro primo, tum in libris tum in nummis & inscriptionibus, semper habetur. Ex his igi∣tur Constitutionibus constat Decium II. & Gra∣tum simul Consules, & quidem ordinarios, non suffectos, fuisse. Nam in Constitutionibus & Rescriptis Imperatorum nulla suffectorum Con∣sulum ratio haberi solet. Unde in Fastis MSS. apud Is. Vossium, hoc anno Consules leguntur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 hoc est, Decius Trajanus II. & Gratus. Et Cuspinianus. ignotus, inquit, auctor ponit hoc loco, Decius II, & Gratus, quasi Decius prius fuerit Cos. suffectus. Quamobrem Decius anno superiori, occisis Philippis, se statim Consulem non minus quam Imperatorem re∣nunciavit; & hunc annum postea more veteri aperuit ac Fastos reseravit, sumto Consulatu ordinario post suffectum, unde Cos. II. dictus est, & assumto, non filio suo Etrusco, sed Grato col∣lega, quod etiam fieri solebat. Haec autem num∣morum inscriptionibus luculentissime confir∣mantur, quoties legimus de Decio. TR. P. Cos. II. & TR. P. II. Cos. III. & rursus TR. P. III. Cos. III. Quae vera esse nullo modo pos∣sunt, nisi demus eum intra imperii sui annum primum, secundum Consulem fuisse; & intra im∣perii annum secundum, tertium Consulatum iniisse. Ad hujus igitur anni partem priorem pertinent hi Numismatum tituli Decio attribu∣ti, inter Graecos, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 inter Latinos TR. P. Cos. II. Et Inscriptio Afri∣cana apud Falconerium, Imp. Caes. C. Messius Q. Trajanus Decius Invictus Pius Felix Aug. P. M. Trib. P. Cos. II.
II. His Consulibus, ipso anni initio, S. Cypri∣anus iterum flagitatus & quaesitus, & saepius ad le∣onem petitus in Circo, in Amphitheatro, Domi∣nicae dignationis testimonio honoratus est. Tandem vero à Deo jussus secessit cum Victo∣re diacono suo. Dicata enim in omnibus Deo mens, & 〈◊〉〈◊〉 divinis admonitionibus manci∣pata credidit se, nisi Domino latebram tunc ju∣bentiparuisset, etiam ipsa passione peccare, ut lo∣quitur Pontius. Quamobrem cum non appare∣ret, proscriptus est, applicito & adjuncto Epi∣scopatus nomine; cum publice legeretur, Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cypriani Epi∣scopi Christianorum &c. Quod à magistratibus factum esse puto circa medium mensis Januarii. Nam Carthagine, absente Proconsule, perse∣cutio primum exercebatur per Magistratus, qua aliqui in carcerem conjecti, alii mox extorres facti sunt: eandem vero severius postea exercu∣it Proconsul ipse, cum Carthaginem venit, ut in aliis etiam civitatibus fieri solebat. Ita in op∣pido cui Superius antistes praefuit, Ninus, Cle∣mentianus, & Florus, qui violentiam Magistra∣tus & populi frementis impetum vicerant, post∣modum cum a pud Proconsulem poenis gravibus excruciarentur, vi tormentorum subacti sunt, ut legimus Epist. quinquagesima sexta. Haec distin∣ctio omnino observanda. quam saepe innuit Cy∣prianus, & de Aurelio aperte his verbis tradit. Parum fuerat sub oculis paucorum, quando extorris siebat, congressum fuisse: meruit & in foro congre∣di clariore virtute; ut post Magistratus etiam Pro∣consulem vinceret, post exilium tor menta superaret. Ceterum quidem hoc ipso mense; sub initio persecutionis, dum multi, confessione facta co∣ram Magistratibus, in carcerem conjecti sunt, plures multo fidem denegabant; de quibus sic conqueritur Cyprianus Libello de Lapsis, Ad pri∣ma statim verba minantis inimici maximus sra∣trum numerus fidem suam prodidit. Etrursus, Quid illi qui a Magistratibus vesper a urgente dilati sunt? Hi autem Lapsi, quibus opponebantur stantes, Christum negabant. Quorum alii etiam idolis sacrificabant, indeque dicti sunt sacrificati; alii vero ne sacrificarent praemium dabant, sed vel actis publicè habitis coram Magistratibus Chri∣stum negabant, vel absentes ut acta fierent man∣dabant, & libello accepto Libellatici dicebantur. Baronius hic miram historiam texit, dum seces∣sui Cypriani haec statim subnectit. Sed & illud nesandum tunc accidit ut ex Clero Carthaginiensi quinque presbyteri desertores 〈◊〉〈◊〉 sese ad per∣sequendos