Page [unnumbered]
INDEX S. SCRIPTURARUM TOTO OPERE CITATARUM à Jac. Pamelio adornatus; relatione habita ad praesentem hanc Editionem.
Quum in Veterum operibus soleant plerique non aliud quam Scripturarum toto opere explica∣tarum Indicem texere, idque etiam verbis immutatis, ita ut quae plerumque citantur jux∣ta editionem 70. Interpretum, ipsi describant juxta vulgatam D. Hieronymi editionem (quam recte viderint alii) consilio eruditissimorum quorundam Theologorum, & verbo tenus ipsum Cyprianum secutus sum, & quidquid apud illum citatur, in hunc indicem contexui. Primus numerus indicat locum Scripturae: Alter vero paginam hujus libri in quo citatur. Litera E. Epistolas, T. Tractatus, ¶ Annotationes designat.
- SPIRITUS Domini ferebatur super aquam, c. 1. v. 2. T. 231.
- Et vidit Deus lucem, quia bona est; & divisit inter lucem & tenebras. ib. v. 4. T. 238
- Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem no∣stram, ib. v. 26. T. 99.
- Adam primus à Deo factus, ib. v. 27. T. 23.
- Crescite & generate, ib. v. 28. T. 102
- Plasmavit Deus hominem, & insufflavit in faciem ejus flatum vitae, ib. E. 213.
- Complevitque Deus die septimo opus suum. c. 2. v. 2. T. 27
- Plantaverat autem Dominus Deus 〈◊〉〈◊〉 ib. v. 8. T. 173.
- Tunc dixit Deus ad serpentem; Quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni genere bestiarum terrae. Pectore tuo & ventre repes, & erit tibi terra cibus in omnibus diebus vitae tuae. Et ponam inimicitiam inter te & mu∣lierem, & inter semen ejus: ipse tuum observabit caput, & tu observabis calcaneum ejus, c. 3. v. 14. T. 37, 126 ¶
- Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, & gemitus tuos: & in tristitia paries filios, & erit conversio tua ad vi∣rum tuum, & ipse tui dominabitur, ib. v. 16. T. 74, 102
- Tunc dixit Dominus ad Adam: Quia exaudisti vo∣cem uxoris tuae, & manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares; maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia & gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas & tribulos ejiciet tibi, & pabulum agri edes. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua & sum∣tus es; quia terra es & in terram ibis, ib. v. 17. T. 80, ¶ 214.
- Abel justus, c. 4. v. 2. T. 23.
- Ad Cain munera non respexit Deus, ib. v. 5. T. 113, 149
- Et interfecit fratrem suum Abel, ib. v. 8. E. 12, 119, 123, 127. T. 222.
- Et complacuit Enoch Deo, & non est inventus post∣modum, quia Deus illum transtulit, c. 5. v. 24. T. 23, 80, 164
- Noe electus, c. 6. v. 8. T. 23.
- Noe obtulit Deo, & delectatus est Deus in odorem suavitatis, c. 8. v. 20. E. 233.
- Bibensque vinum inebriatus est, c. 9. v. 21. T. 149, 153
- Et dixit Dominus Deus ad Abraham: Exi de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui, & vade in illam terram quam tibi ostendero: & faciam te in gen∣tem magnam, & benedicam te, & magnificabo nomen tuum, & eris benedictus; & benedicam qui te benedixe∣rit; & maledicam qui te maledixerit, & benedicentur in te omnes tribus terrae, c. 12. v 1. T. 27
- Melchisedech rex Salem protulit panem & vinum, fu∣it autem sacerdos Dei summi, & benedixit Abraham, c. 14. v. 18. E. 149. T. 23.
- Credidit Abraham Deo, & deputatum est ei ad justiti∣am, c. 15. v. 6. E. 149. T. 22, 77
- Abrahae de ancilla natus est prior filius, c. 16. v. 15. T. 26.
- Circumcidetur ex vobis octavo die, c. 17. v. 10. T. 23
- Et pluit Dominus super Sodomam & Gomorrham sul∣phur & ignem de coelo à Domino, c. 19. v. 24. T. 75
- Uxor Loth retro respexit, ib. v. 26. E. 26.
- Et tentavit Deus Abraham, & dixit ad illum: Accipe filium tuum unicum quem diligis Isaac, & vade in ter∣ram altam imponens illum ibi in hostiam, in unum ex montibus de quo tibi dixero, c. 22. v. 1. T. 68, 160, 214.
- Et vocavit Abraham Angelus Domini de coelo, & dix∣it illi: Abraham, Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quicquam. Nunc enim cognovi, &c. ib. v. 11. T. 33, 71.
- Non accipias uxorem filio meo de semine Chanaan, c. 24. v. 3. T. 83.
- Et dixit Dominus Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, & duo populi de ventre tuo dividentur, & populus populum superabit, & major serviet minori, c. 25. v. 23. T. 26.
- Esau primatus perdidit, ib. E. 109. T. 218.
- Et benedixit Isaac Jacob: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore coeli, & à fertilltate terrae multitudinem frumenti, & vini, & olei; & servient tibi gentes, & ado∣rabunt te principes, & eris Dominus fratris tui, & ado∣rabunt te filii patris tui; & qui te maledixerit, erit ma∣ledictus, & qui te benedixerit, benedictus, c. 27. v. 27. T. 27.
- Jacob fugientem persecutus est Esau. ib. v. 41. E. 119.
- Lapidem posuit Jacob ad caput suum, c. 28. v. 11. T. 42.
- Jacob uxores duas habuit, c. 29. v. 23. T. 26.
- Rachel peperit Joseph, c. 30. v. 22. T. 26.
- Et dixit mihi Angelus Domini in somnis: Ego sum Deus, quem vidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum lapideum, & vovisti mihi votum, c. 31. v. 13. T. 34.