evidentiae, & quaenam moralis. Quae omnia ex
Logicae principiis desumenda & dissolvenda sunt,
Quod non est hujas loci. In praesentiarum sufficit
quod talis sit Ecclesiae infallibilitas seu inerrabilitas,
quaeque ex divino proveniat instituto & auxilio, ut
in errorem Christianae doctrinae ac Religioni opposi∣tum
nunquàm induce••ur, nec portae inferi praevale∣bunt
adversus eam.
Ut tibi verò (qui difficultatum medullas soles pe∣netrare)
pleniùs faciam satis in re tanti momenti, ex
quâ nimirùm caeterarum omnium inter Christianos
controversiarum petenda est solutio, superaddam hic
breviter quod nondum à me nec verbis, nec scriptis
accepisti.
Ecclesiam esse infallibilem, tùm ex promissis Chri∣sti
Domini in sacra scriptura frequenter habitis, tùm
ex natura ipsius traditionis universalis Ecclesiae,
quam etiam in genere sumptam infallibilem esse, alibi
satis, si rectè memineris, tibi evidentissimè demon∣stravimus.
Ecclesiam autem esse infallibilem, nihil aliud est,
quàm Ecclesiam non posse falli, id est; Universalem
Ecclesiam unitam sub unâ in ejusdem fidei & Sacra∣mentorum
communione, non posse errare in traditio∣ne
Christianae
ac revelatae doctrinae, quae scilicet à
Christo & ab Apostolis ejus per universum orbem
edocta ac disseminata fuerit.
Doctrina haec Christiana, in cujus traditione nequit
Ecclesia à veritate aberrare, non solùm continet dog∣ma••a,
quae veluri merè speculativa videntur; Trini∣tatem
nempe Incarnationem, &c. (Quae licet ad Chri∣stianae
vitae perfectionem parùm aut nihil conducere
existiment novatores, attamen re verâ totius Christi∣anae
praxeos bases sunt & fundamenta) sed etiam
Christianorum operum & Christianae vitae institutiones
& actus, ut in Sacramentorum administratione & re∣ceptione,
& in multiplici materia facti, quae ad vitam
aeternam consequendam Christianorum u••iversirati
necessariò requiruntur.
Infallibilita•• haec est duplicis generis. Prima, quae
perfecta & absoluta est, spectar ad traditionem arti∣culorum
fidei, id est, articulorum revelatorum,