Page 29
A second Breve containg more special Powers relating to the Abby-Lands.
JULIUS PP. III.
DIlecte fili noster Salutem & Apostolicam Benedicti∣onem. Superioribus mensibus oblata nobis spe per Dei Misericordiam, & charissimae in Christo Filiae nostrae Mariae Angliae Reginae, summam Religionem, & Pieta∣tem, nobilissimi illius Angliae Regni, quod jamdiu quo∣rundem Impietate, a reliquo Catholicae Ecclesiae corpo∣re avulsum fuit, ad ejusdem Catholicae & Universalis Ecclesiae unionem, extra quam nemini salus esse potest, reducendi; Te ad praefatam Mariam Reginam, atque universum illud Regnum, nostrum & Apostolicae sedis Legatum de latere, tanquam Pacis & Concordiae Ange∣lum, de venerabilum Fratrum nostrorum, Sanctae Roma∣nae Ecclesiae Cardinalum Consilio atque unanimi assensu, destinavimus, illisque facultatibus omnibus munivimus, quas ad tanti negotii confectionem necessarias putavi∣mus esse, seu quommodolibet opportunas. Atque inter alia circumspectioni tuae, ut cum bonorum Ecclesiastico∣rum possessoribus, super fructibus male perceptis, & bonis mobilibus consumptis concordare & transigere, ac eos desuper liberare, & quietare, ubi expedire posset, Au∣toritatem concessimus & facultatem, prout in nostris de∣super confectis Literis plenius continetur: Cum autem ex iis Principiis, quae ejusdem Mariae sedulitate & dili∣gentia, rectaque & constante in Deum Mente, tuo & in ea re cooperante studio atque Consilio praefatum reducti∣onis