esse declaraverit. Noli enim, Rex, putare,
me, aut solum ad vestram Regiam domum, aut uno tan∣tum
Petro comitatum venisse; cujus rei hoc quidem tibi
certum argumentum esse potest, quod tamdiu persevero
pulsans: nam sive ego solus venissem, solus jampridem
abiissem, querens & expostulans quae aliis omnibus pate∣ant,
mihi uni occlusas esse fores; sive una mecum solus
Petrus, jampridem is quoque discessisset, meque secum ab∣duxisset,
pulvere pedum excusso, quod ei preceptum fuit
a Domino ut faceret quotiefcunque ejus nomine aliquo
accedens non admitteretur. Cum vero nihil ego, quod
ad me quidem attinet conquerens, perseverem, cum Pe∣trus
pulsare non defistat, utrunque scito ab ipso Christo
retineri, ut sibi sponso animae utriusque vestrum aditus
ad vos patefiat. Neque enim unquam verebor dicere,
Christum in hac Legatione, qua pro ejus Vicario fungor,
mecum adesse: quamdiu quidem mihi conscius ero me ni∣hil
meum, me non vestra, sed vos ipsos toto animo om∣nique
studio quaerere. Tu vero, Princeps Catholice, cui
nunc divina Providentia & Benignitate additum est alte∣rum
hoc praeclarum Fidei Defensoris cognomen, quo Re∣ges
Angliae Apostolica Petri Autoritate sunt aucti atque
ornati, tecum nunc considera quam id tuae Pietati con∣veniat,
cum omnibus omnium Principum ad te Legatis
aditus patuerit, ut tibi de hoc ipso cognomine adepto
gratularentur, solum Successoris Petri qui hoc dedit, Le∣gatum,
qui propterea missus est ut te in solio Regni di∣vina
summi omnium Regis quam affert pace & gratia, con∣firmet,
non admitti? An si quidquam hic ad timorem
proponitur, quominus eum admittis non multo magis
Christi hac in re metuenda esset offensio, quod ejus Le∣gatus
qui omnium primus audiri debuit, tamdiu fores ex∣pectet,
cum caeteri homines qui multo post venerunt,
nulla interposita mora, introducti auditique sint & hono∣rifice