ALter ferè mensis est, quòd votis omnibus expetitum munus Epistolas tuas accepimus: neque tamen intereà temporis ab officio cessavimus, sed vel in honore Nuncupationis nos jactavimus, vel obstupuimus in admiratione Operis, in quo multa tam acutè, tam aptè, tam elegantèr exponis, ne nec Venus, aut Lepor aliquid addant. Scilicèt hoc demùm animi, hoc consilii, hoc ingenii tui, hoc ejus est spei, quam annos aliquot jam sustines amplifican∣dae Philosophiae. Nam cave Te quaesumus, ne Canta∣brigiae quenquam esse credas tam infacetum, & à Gra∣tiis alienum, quem non mirificè delectent Literarum ista∣rum amoenitates; Propterea, (quae felicissimè recludis) arcana Naturae non aliter atque secretiores Sacro∣rum ritus, & ceremonias Ʋniversi inspicimus, laudamus, amplectimur, & inter legendum etiam per paginas dispen∣samus oscula, sed ea quae soli Philosophi dare, & acci∣pere Vestales ipsae nequaquàm erubescerent. Nondùm (quod scimus) Annalibus excidêre, neque certè per nos unquam excident erudita nomina, Aspasia Periclis, Ode∣nati Zenobia, Polla Lucani, Boethii Rusticiana; quae tamen, si reviviscerent hodiè, adeò tecum (Inclyta Dux) de eruditionis palmâ non contenderent, at famae tuae potiùs ancillantes, solam Margaretam, consummatissimam Prin∣cipem & agnoscerent, & positogenu certatim adorarent. Illae namque pluvias tantùm hic illie aquas collegêre: Tu perenni gurgite passim exundas: Illis interdùm adspira∣vêre Musae, quae suam in Te potestatem omnem osten∣dêre: Illae denique partitae sunt doctrinam: Tu studio∣rum omne genus versu, & prosâ non modò tetigisti, ve∣rum etiam tractâsti: nec alios tandèm indagationi tuae fi∣nes proposuisti, quàm quos ipsa rerum Natura admittit; quamobrèm, etsi (velut Aquila in nubibus) quicquid ve∣naris,