Page [unnumbered]
In Tertiam (at verò primam) Editio∣nem Poematum Iohannis Clieve∣landi.
QVid video? Video, et laetor spectare cluentis Quam bene vulgati Tertia scripti libri. Annon prima valent? nec adhuc genuina se∣cunda Quis spurias chartas edidit hasce suas? Quis fuit hos pupos, strigosos, & male sanos Qui genuit? prolem & te genuisse blatit: Hujus Tune parens? imò nec Compater, ipsam Consortem Tumuli ne patiare Tui: Sed sic ludit iners & credula fama popelli, Vnus delirat, plectitur innocuus, Non nova peccanti res est simulare parentem, Non nova mentiri nomen, & ora viri, Filius ast tandem Clievelandi en Filius ipse. Natus & ex Cerebro, ut nata Minerva Jovis, Et cùm Cromvelicis nova Troja erat obruta slammis Filius ut veteris sustulit ille Patrem. (ipsum, Non est quòd clubites (lector) patrem exprimit Regius, omninò Regius, Acta sonans, Ingenio eloquio{que} po••ens, sed verba fatiscunt, Solus qui potis est dicere, Tolle Librum.Gasparus Justice.