Page 236
UBi aurita satis est filii pietas, ibi vel tacitae matris est loquax paupertas, ita alacris gratitudo non expectat preces, sed in alto silentio cognatae audit ejulatum miseriae. Collegium quod vestram lactavit adolescentiam, vestra vicissim desiderat u∣bera, & quem in sinu fovit juvenem, ae∣tatis agnoscit baculum, & parentes Scipio∣nem; Bis perimus dum Squallorem repeti∣mus, & aliis cogimur facere notius, quod ipsi nescire malumus: primitiae doloris no∣stri Deo sunt debitae, eo scilicet angustiarum redigimur, ut Sacellum in Sacello quaera∣mus, nec inveniamus tamen: Quod aliis igitur praesidii contigit, ut aram occupent, Sacellum sibi interdictum dolet; nisi Ele∣mosynas quas ipsum erogare solet ab aliis ac∣cipiat? Habemus capsulam, penes te est ut dicamus Bibliothecam. O Quantum hoc ma∣ne nostrum! tam Augusta domus, tam pau∣cos inquilinos? Quam pulchrum esset a∣raneas deturbare? Quam te dignum huic putamini congruum adaptare nucleum. A∣gat prout velit liberalitas vestra, quod pres∣sius à nobis dictum fuit susiùs exponat, opti∣mum