Page 234
Ad Magistrum Wandesforth.
QVin & nos admittis ad hoc gaudii con∣vivium? Commendat epulas rivalis Stomachus, quas solitaria quadra reddit in∣sipidas. Liceat nobis commensales esse faeli∣citatis tuae, & in communis Triumphi cho∣rum accedere. Quorsum autem supplices era∣mus, quod jure nostro possumus exposcere? Ea gaudemus gratis quae non solliciti ambi∣mus: ubi vero vota nuncupavimus; ubi se∣dulis precibus Candidati fuimus,, non imme∣ritò victoriae laetitiam arrogamus. Namque nupera est haec voluptas nostra; diuest quod extispices egimus virtutum tuarum, & in illis meritis honores providimus secuturos. Nec dum clauduntur oculi: Mater Collegium usque agit Sibyllam; perge vaticinium for∣tunâ indies viridi comprobare; perge Jo∣hannensem Genium agnoscere; perge deni∣que eò assurgere, ut Mater tua nequeat (quod Parentum erga Liberos conspicilla praestant) majori sub specie representare filium. Sed ne nimii, ubi satis mul••i non possumus; in∣ter virtutes tuos & recentes honores perpe∣tuas