Page 231
Edvardo Herbert, Domino Herbert de Cherbury.
Honoratissime ex utro{que} Domine,
QVod vestras graviores curas importu∣no officio intercalamus, peccamus ma∣gis si deprecemur: rapis enim ad illud obsequi∣um tui plenos, & tanto afflati numine vide∣mur nobis non posse delinquere. Enimvero eadem nobis agendi gratias quae tibi prome∣rendi incumbit necessitas, & Gratitudo no∣stra, ut ut audacior, in hoc saltem erit inno∣cens, quod à Liberalitate vestrâ suit tradux. Accepimus libros tuos & Tuos, geminos istos purioris Tuae Minervae Filios. O quam (ut ne quid amplius) satentur Patrem! Beatae, ad miraculum, Musae, quod intra Literarum de∣clivia, cum Artium jugula moliatur Aetas, ipse emineas Scientiae Columen & Destina Ve∣ritatis. Libros dum legimus, legimus Vnum Duos. Quàm pulchrè patrissant Volumina! Quàm gemellos tuos Honores reserunt! Sci∣licet, Bilix est vestra Nobilitas, Literis & Stemmate intertexta. Helicon sanguinis ti∣bi fuit in venis, non minor eruditionis quàm Nataliu•• Claritas. Amplectimur igitur hos Fratres in unum, & parentem suum ut V∣num nobiles veneramur. Sed incassum gra∣tias