Page 227
Ad eundem Episcopum Dunel∣mensem.
Reverende Praesul, Mecoenas unice;
TAm frequentia sunt erga nos benefici•• vestra, tam perpetuis Choreis in orbem acta, ut ducat ilia gratitudo nostra, nec anhe∣la tamen Liberalitati tantae respondere possit. Literae enim nostrae quid aliud sunt quam hu∣manitatis vestrae Echo? ita dimidiata lo∣quuntur vo••e, nec nisi ultimas ejus syllabas possunt repetere. Quorsum antem medita∣mur gratias, quas ne impune usquam egimus, quin nova subinde in vindictam surgit Muni∣ficentia. Nolumus tamen, nolumus inulti ce∣dère, usque rebelles in obsequio erimus, & quo unico tam divinam indolem ulcisci possu∣mus, munera vestra agnoscemus. Desponsast•• tibi Bibliothecam nostram (ut Romanis u∣sus) per coemptionem, quae singulas librorum frontes mariti nomine inscripta, tanquam vi∣cturo genio Posteritati commendatur. V∣num autem prae omnibus Amplitudinè vestrae debemus librum, illum volumus memorem Pa∣tronorum indicem, qui scriptus & in tergo, nec dum sinitus, nomen tuum, ut utrámque