Page 225
Epistola Gratulatoria ad Episcopum Dunelmensem, qui in Bibliothe∣cam Iohannensem saepius fuit Be∣neficus.
Reverende Praesul;
QVamvis ea sit Liberalitatis vestrae di∣vina indoles, ut prodesse malit quam agnosci, ea nostrae Talionis paupertas quae nec illam debita gratitudine metiri valeat, nolu∣mus tamen donis lacessiti alternas deserere, sed Amoebaeo gratiarum obsequio humanitati vestrae succinere. Erubescimus quidem hunc imparem congressum, ubi tam frequentia vo∣lumina unico gratulatorio Indice colligimus; & quae Bibliotheca vix capit, exiguis Episto∣lii pellibus arctare cogimur. Quotus enim es Mecoenas noster? Quam atavis erga nos beneficiis editus? qui ita annuus in teipsun•• redis, ita 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 beneficia repetis, ac si no∣vissima quaeque munera recentiori fulgore ca∣stigares. Quotuplicem igitur veneramur eun∣dem Patronunt? qui ut caeteris omnibus prae∣ripuit aemulationis secundas, ita nec sibi ipsi concedit primas; sed variatis subinde amo∣ris indiciis seipsum vicit; nec diu erit quin ipsam victoriam captivam ducet. Esuriens mo∣do