Page 223
Ad eundem jam factum Archiepisco∣pum Eboracensem.
USque & usque quod gratulamur si mo∣lesti simus, utinam indies cresceret peccandi materia. Pietas officiā non metuit Cramben, sed vestri honoris aemula indigna∣tur Non ultra. Quin placeat igitur nostris in literis fortunas tuas ruminare, & prolixi∣oris calami gutture (quod Philoxenus gruino voluit) repetere dapum voluptatem. Neque restrò tantum gaudemus, prensamus sinciput, & in futurum gratulamur: providè factum & tempestivè; eò enim perrexit virtus ve∣stra, ut si paululum promoveat, humanos li∣mites supergressus eris ineffabilis. At luxat nobis animos divinus horror, cum sacra fa∣cturis eminus, & splendor vester & sublimi∣tas obversentur. Nictat Religio quae venera∣tur. Solem, & tremore Luminum fatetur De∣um. Eadem est nostra oculorum Conscienta, qui radios vestros non sine visûs crepusculo sustinemus. Nec minus sublimitatem vestram luimus; siquidem sacrificantium Zelus, tan∣quam flamma Sacrificii, quò magis ascendit, eò magis trepidat. Sed Optimus emollis Maximum. Clementia vestra disputat cum Amplitudine, & hac amicissimâ ••ite, (quasi