Page 221
Ad Episcopum Lincolniensem tunc temporis è carcere laxatum.
CVjus laborantes fortunas pari animorum deliquio diu expressimus, ne graveris si ejus redivivo jubare experrecti triumphemus: hodie enim est quod vivimus postliminio, & in vindiciis honoris vestri, quotquot sumus, Virbii. Siquidem in moerore vestro, quid a∣liud fuit vita nostra quam nocturno lucubra∣tio, & occidenti tuo superesse quam ingratiis Naturae vivere? Sed salva res est. Reddi∣dit diem redux Phosphorus; & post tanta cum Astris jurgia, Collegium Mater jam tan∣dem fatetur Coelos. Incassum Tubas fatiga∣runt Veteres ut Eclipsin redimerent. Alma mater suspiriis suis magis sonoris prostigavit vestram; scilicet hic fuit faelicitatis vestrae somnus, qui tantum abest, ut illam extingue∣ret, ut reficiat potius & alacriorem reddat. Eccum tibi majorem mundum tuum ad exem∣plar compositum; vel (si mavis dictum) luce & tenebris distinctum! Sol si perpetuus splenderet, nec Aram, nec Mystam haberet Persicam. Enimvero caligantes oculi nostri pacti sunt inducias cum fulgore vestro, qui∣bus finitis ad pristinum redit seipsum. Aspi∣cias quaesumus Clientum nomina, & agnoscas