Page 219
Ad Episcopum Lincolniensem.
Reverende Praesul;
LIteras vestras ad Doctorem datas, & ad nos tanquam haeredes secundae cerae dela∣tas, ut amoris vestri clementiam gratulamur! Consulto siquidem Amplitudinis tuae refringis radios, priusquam ad imbellem nostram aciem pervenirent. Solem in unda spectamus faci∣les, quem in orbe suo non sine lippitudine susti∣nemus. Quae fuit scribendi;•• utinam eadem esset responsi methodus, ut excusatione ad ali∣um traduce peteremus veniam, & vicario rubore delictum nostrum fateremur. Quan∣quam si penitius causam excutias, peccamus magis quod deprecamur, & majori obsequio rebelles fuimus, quàm morigeri essemus. Quid enim aliud est peregrinum asciscere quam sanguinem vestrum exhaeredem facere. Collegium mater abdicat suos, si adopted alie∣nos. Si Tros Tyrius que nullo discrimine, Tyrius, vel in propriis penatibus erit inqui∣linus. Ergóne degener tandem vestrae fami∣lia, & desiderat indigenas honoribus pares. Erubescendum opprobrium! & dignum quod tantus Mecaenas experiundo refutaret. Ha∣bet igitur quod imputet Collegium, non quod defendat; si enim in hoc peccet, quod sobo∣lem