Page 217
Ad Archiepiscopum Cantuariensem.
QVos ad Aram vestram impulit prius Hostium malitia, eò Numinis bonitas allexit denuó Supplices qui primum accessi∣mus, grati jam redimus; & ubi Asylum habuimus, eò Sacrificium reportamus, sed quantum thuri nostro diffidimus, ubi te Jo∣vem Statorem cogitamus? Beneficium qui∣dem vestrum seriò gratulamur, sed & dole∣mus pariter; cujus magnitudo gratias in tan∣tum provocat, ut nos ad ingratos necesse da∣mnet: enimvero nos indigni qui simus grati. Edvardus & Elizabetha Virginei Reges con∣jugantur in gratiis; quorum munera suam ex traduce Castitatem non conservassent, nisi quod Patrocinio vestro à sacrilego raptu vin∣dicarentur. O quam sidelis erit ille erga Re∣gem suum, cujus pertinax Pietas cineras Re∣gios demeretur! Quam avida interim huma∣nitas vestra, quae non nisi tribus seculis con∣tenta! quae retro aevum intuetur, ut in futu∣rum prospiciat; quae ad Proavos nostros ideo recurrit ut majori cum impetu ad Nepotes pro∣siliat. Vt Gr••titudo igitur nostra coaetanea sit beneficiis vestris, qui tres aetates beas, ter∣tiam hominum aetatem vivas. Gratulamur igitur Patronum nostrum, quem dum gratu∣lamur