Page 214
Oratio itidem habita in Scholis Juri∣dicialibus, cum Moderatoris partes ageret.
CVm vos intuear, Iurispiritûm Par, simul∣que reductis introrsum oculis imperiti∣am meam, Areopagum esse in hisce Scholis duplex argumentum in venio, vestram in agen∣do solertiam, & nostras judicandi tenebras. Fabula de Capro inter duos Arietes cursûs ar∣bitro, & ab hinc illinc procurrentibus utrin∣que contuso; fabula inquam haec utinam esset fabula, nec in Moderatore vestro hodiernum nacta 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Saturni aetas foelix magis, quod innocens, an misera quod nullis Legibus instituta, digna vobis quaestio. Gratulor qui∣dem ego primaevum scelus; qui primus deli∣quit, primus Solon & Lycurgus fuit, ita Ci∣coniae ad modum vitae damno Iura peperit, & tanquam Autographus Draco, suo sangui∣ne Leges scripsit. Mehercule peccandi In∣ventio, quae Leges introduxit cujus qui pri∣mus Author extitit, tanto beneficio redemit scelus, ut facinus infra gloriam fuisse videa∣tur. Nec vestra unius populi; sed Gentium▪ superbia est Iurisprudentia, cujus in clientela Nationes omnes & Provinciae florent, & de Iuris Civilis ac de Solis communione univer∣sae