Page 185
Oratio habita in Scholis publicis cum Patris officio fungeretur.
QVam aequivocum sit Patris nomen, quo∣ta & quam discolor officii ratio, si non aliunde, ab hac varia frequentia (Severiores viri & Lepidissima proles) possem dignosce∣re? Si enim ad singula Auditorum ingenia quilibet Orator componendus sit, ita ut cum Senibus tussiat, rideat cum pueris; quid ego hominis? Quale futurus sum Monstrum, gravitate & nucibus, Patre & puero inter∣punctum? Quod in dispertita & expansa Aquila fieri videmus unum corpus duplicem ostentare faciem: eadem est nostra erga vos & filios bifrons conditio. Hos cum aspicio, sumso∣nex Aquila pullos meosad vestrū jubar explo∣ratura; ubi vos è contra, nescio quomodo ipse in pullum redeo, & ad instar Aquilae juventutem renovo. Duae igitur Dramatis personae sustinen∣dae sunt; vestrâ in scenâ acturus sum Filium, in vestrâ Patrem, alterum genu flexum, al∣terum stabit Elephantinum, oscillatione, quod quod aiunt, ludam. Superam modo, modo infe∣ram occupabo partem; partim Senex, partim Puer, qualis Aeson ille in Aheno Medeae semi∣coctus. Et quae quidem aptior via inveniri po∣terat quam per ferulam ad fasces, per Filii sca∣bellum ad culmen Patris assurgere? Servien∣dum